BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 145

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Nam 'pacifico' et 'pacificor' inveniri etiam Priscianus tradit.
Non Quintilianus in XI? 'Is gestus qui in statuis esse paci-
ficator solet.
' Non Salustius in Iugurthino? 'Igitur Vaccen-
ses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante presidium impo-
neret, fatigati regis suppliciis.
' Non Livius? 'Inter hec pa-
cificatum legati a Volscis Equisque venerunt
' et iterum: 'Nunc
ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis
' et ali-
bi: 'Ad dirimendum inter Philippum atque Etolos bellum; ad-
hibitus et ab Etolis et ex finitimis pacificator Amynander rex
Athamanum.
' Non Iustinus? 'Sed Hanno punico ingenio
post paucos dies tacitus, quasi pacificator Carthaginiensium,
Pyrrhum adiit
' et aliis pluribus in locis. Possum aliunde plurima
congerere exempla, quorum te nullius meminisse, cum alterum
hoc verbo utentem ut barbarum carpis, aperte dementie est.
Adde quod ais 'dum conaretur', idest usque dum inciperet:
cum ego de fine agam, tu de principio sentis, opinor signifi-
catione huius verbi tibi non cognita. Et revocari eos ad pacem
concordiamque vis, qui nunquam inter se fuere concordes ac
pacati. Quanquam haud scio an tuus modus in quem emen-
das meum sit elegans, 'componere inter dissidentes pacem', cum
Aulus Gellius, libro VII, dicat: 'Connixi sunt Rodienses lega-
tionibus Romam sepe missis id bellum inter eos componere.
Sed ubi ista pacificatio perpretari nequivit
'.
«Diversabatur regina in propinquo monasterio cum sancti-
monialibus
. Magnifica profecto oratio et vere Tulliana, vel eius
qui elegantie parens haberi velit. Ego vero sic dicerem, et id esset
fortasse pulchrius: 'Diversabatur regina apud virgines divo Do-
minico dicatas, que a regia non procul aberant'.
» Magnifi-


pagina successiva »
 
p. 145