BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 146

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


centiam in me orationis desiderat Fatuus, quasi ad hunc locum
magnopere faciat magnificentia dicendi; sed videlicet Ciceronem
imitari voluisti dicentem 'Nunquam se minus solum esse quam
cum solus esset, nec minus ociosum quam cum ociosus esset
' et
reliqua deinde: magnifica vero vox et magno ac sapiente viro
digna. Verum ut ille optime, sic tu pessime de magnifi-
centia locutus es, cum de elegantia agis; neque vero minoris in-
sanie est quod te sic existimas Tulliane dicturum 'divo Domi-
nino dicatas' cum Tullius nec 'divo' libenter utitur, ut in 'divo
Iulio', et Dominicum hominem non audivit. Illud vero
longe stultissimum quod, cum sordes orationis mee insecteris,
non tamen affirmas mundius dici potuisse, inquiens 'et id esset
fortasse pulchrius': 'fortasse', non utique pulchrius. Cur igitur,
stolidissime mortalium, pro certo accusas quod pro non com-
perto tibi esse confiteris? Sed id sane pro certo habueris. Inspi-
ciamus quam recte. Ego dixi 'diversabatur regina in pro-
pinquo, monasterio', tu 'diversabatur regina apud virgines divo
Dominico dicatas': ego intra certos parietes reginam facio ha-
bitantem, tu velut Diane virgines que in solitudinibus ac spe-
luncis habitabant videris inuere et apud illas, perinde quasi ab
eis aleretur, protegeretur, susciperetur. Apud monasterium
regina domicilium habuit, non apud sanctimoniales. At enim
sordet tibi (nam quid tibi putido non sordet?) 'monasterium',
tanquam non antiquum, quod perantiquum est et grecum, sicut
'cenobium'; at non usitatum Livio et Salustio: tam et si quis
hoc affermare audeat, cum melior pars ex libris illorum interci-
derit, ut Varronis etiam aliorumque multorum? Est inusitatum
antiquissimis: ideo ne reiiciendum censes? Ut quo, pro isto,
nomine utaris? Nimirum tuo more circuibis, potius quam os
ita sordido itaque coinquinato vocabulo polluas. O stultum
Iustinianum cum superioribus imperatoribus, o stultos Cypria-
num, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Gre-
gorium! Quid hos tantum? Stultos etiam Gregorium Nazian-


pagina successiva »
 
p. 146