BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 147

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


zenum, Basilium, Chrysostomum, et breviter omnes grecos
latinosque christianos, qui nomen maioribus suis ignotum (si
accusatori'credimus) usurparunt, maioribus inquam gentilibus
sive ethnicis. Iterum me reprehendes quod in barbariem
cado, immo tu reprehendendus es, qui iterum et sepius ac
milies in stultitiam procidis: nam que dementia est, cum ego
nesciam aut nolim significare, quibus sacris initiate essent quod-
que iuxta regiam habitarent sanctimoniales, te id addere? si tu
scytha vel ligur addidisti, et non potius Antonius Panormita,
ubique se velut mus indicio suo prodens. Is, ut siculus, hec que
de Sicilia a me commemorantur emendavit, ratus hinc notatum
iri aut barbariem meam aut indiligentiam, barbarus ipse et
maurus. At 'sanctimoniales' non ita purum vocabulum est
ut virgines. Primum non video, cum 'sanctimonia' latinissimum
sit (ut Cicero, Pro Rabirio: 'Ad deorum religionem et sanctimo-
niam demigrasse
') et 'sanctimoniales' non adeo novum nomen;
deinde, quod apud eosdem quos nominavi latinos sepe legimus.
Tum, o caput omni prudentia doctrinaque vacuum (de
tuoquoque Panormita loquor, non magis capillis foris quam
intus modestia et gravitate, non hic pilis magis quam illic
scientia nudo), non dico quotaqueque ex sanctimonialibus virgo
reperitur: sed nunquid sole virgines admittuntur? nonne que
uxores? nonne que matres? nonne que impudice fuerunt? nun-
quid que virgines admittuntur tales perstant? Iste ne sancti-
moniales an virgines erunt? Ais virgines. Sic opto sint virgines,
Panormita, filie tue de seque id predicent quod mulier illa apud
Petronium Arbitrum, se memoria non tenere fuisse unquam
virginem: sic enim ab infantia sibi cum pueris consuetudinem
fuisse (ut dedecus a pueris accipias, quod illi abs te, nefandis-
sime, acceperunt). Vos quia invenitis sacerdotes Veste no-
minatas 'virgines', idem de nostris sanctimonialibus effici cre-
ditis; nec vos admonet ipsum nomen 'sacerdotis': ut enim olim
nominabantur 'sacerdotes', nam et sacra faciebant, quarum nul-
la, nisi que virgo putaretur, consecrabatur, ita nunc in univer-


pagina successiva »
 
p. 147