BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 149

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


<ceronis ex eadem insula visum est accommodatissimum, in>
Verrem: 'Deinde ut in curia Syracusis, quemlocum illi buleu-
terium vocant.
' Quid ais, Fatue? Dehonestat orationem atque
deformat 'buleuterium' minus quam 'hosterium'? Uter magis
loquitur Tulliane, ego qui Tullio reperior similis, an tu qui cri-
minator illius detractorque convinceris?
«Cum he triremim, Bernardus domum ingreditur. Tu qui
grammatice precepta tradis ignoras hoc nomen 'triremis' quar-
tum casum 'triremem' facere, non 'triremim': nam sive sub-
stantivum, sive adiectivum id nomen accipias, accusativum
casum in em, non in im mittit, quod tibi tanto grammatico igno-
tum esse non debuit. Nec dicere potes hoc vitio eius qui librum
transcripsit cecidisse, quoniam quater hoc accusativo in im ute-
ris.
» Hic te teneo non minus quam in superioribus ubi,
sciens, quedam librarii vitia tribuisti mihi: nam, o stolidissime,
quid ita magno hic grammatico est opus? quis adeo imperitus
puer pro em ponat im, ut 'patrim', 'matrim', 'panim', 'dentim',
et non e contrario potius, ut 'sitem' pro 'sitim'? Quod ergo in
puerum non cadit, id tu in me cecidisse vis et, perversitate na-
ture, omnia in deteriorem accipis partem interpretarisque im-
peritiam quod altiore quadam ratione debebas dictum suspicari.
Ego alibi 'triremem', alibi 'trierem', alibi 'trierim', alibi
'triremim' posui, tanquam a 'trieri' descendens, quod fit ἀπὸ
τοῦ ἄρειν
vel ἀπὸ τοῦ ἐρετμός. An 'trieris' in usu non est?
Immo 'hexeres' et 'hepteres'. Oppius seu Irtius: 'Altera navis
trieris
', quod nomen exponens Pedianus ait: 'Trieris ternos re-
morum ordines habet. Ita et biremis et quadriremis et deinceps
dicuntur.
' Livius: 'Maxime forme naves tres hexeres habebat,
duas hepters.
' A quibus nominibus nonne accusativum in im
exit, non solum in em? Quis neget eadem ratione 'triremim',
ut 'trierim', tanquam eodem utrique fonte? Semel aut iterum
posui, sicut aliquotiensquoque 'triremem', deliberaturus cum
amicis tumgrecarum litterarum, tumeloquentie studiosis: qua-
re, non imperitia, homo imperitissime perversissimeque, feci,


pagina successiva »
 
p. 149