BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 152

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

inferiis implevisset carnis semicrude et celie: sic vocat indigena
ex frumento potionem
'; ut Cesar 'Armoricam': 'Universis ci-
vitatibus que Oceanum attingunt queque eorum consuetudine
Armorice appellantur.
' 'Traditorem', autem, cum scirem
illos ex Evangelio mutuatos, ubi Iudas traditor appellatur: non
ita irreverens religionis sum ut evangelicum verbum in ore
populorum vituperem ac vitio vertam.
«Sed utinam verius quam gloriosius dicerent. Rectius quoad
artem grammaticam si dixisses: 'Atque utinam vere magis quam
gloriose dicerent', cum sit comparatio ad se ipsum, non ad ex-
trinsecam personam: in huiusmodi enim constructionibus 'ma-
gis quam' particulam honestius interponimus, ut si dicam 'Cesar
fortiter magis quam moderate res gessit'.
» Minus ergo
recte, minus grammatice, minus honeste scriptores omnes, dum
aliter quam ut tu emendas locuti fuerunt? Curtius: 'Nec ma-
gnificentius hec iactata quam verius
'; iterum: 'Id consilium
non ratione prudentius quam eventu felicius fuit
', et iterum:
'Sed acrius quam constantius prelium inierunt', iterumque ac
sepius: 'Prudentius quam avidius persecutus est', 'Rexquoque
avidior quam patientior
', 'Tum consilium cepit utilius Besso
quam gratius
', 'Dum acrius quam cautius pugnat'. Afferam
ex Livio, Salustio, Cicerone singula exempla: nam si tot velim
quot possum, in infinitum res procedet. Primus, libro XLII: 'Non
acrior quam pertinacior impetus Romanorum
'; alter in Iugur-
thino
: 'Multi dubitavere fortior an felicior esset' (nihil enim
differt hoc loco 'an' a 'quam'); tertius in Catilinam: 'Vereor
ne potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius
factum esse dicat.
' Adeo Solinus libros Polyhistoron sive
Collectanearum sic orditur: 'Quoniam quidam impatientius
quam studiosius opusculum quod moliebar intercipere pro-
perarunt.
' Sed quid agunt alia exempla, cum Priscianus hoc


pagina successiva »
 
p. 152