Valla, Lorenzo
Antidotum in Facium
inferiis implevisset carnis semicrude et celie: sic vocat indigena
ex frumento potionem
'; ut Cesar 'Armoricam': 'Universis ci-
vitatibus que Oceanum attingunt queque eorum consuetudine
Armorice appellantur.
' 'Traditorem', autem, cum scirem
illos ex Evangelio mutuatos, ubi Iudas traditor appellatur: non
ita irreverens religionis sum ut evangelicum verbum in ore
populorum vituperem ac vitio vertam.
«Sed utinam verius quam gloriosius dicerent
. Rectius quoad
artem grammaticam si dixisses: 'Atque utinam vere magis quam
gloriose dicerent', cum sit comparatio ad se ipsum, non ad ex-
trinsecam personam: in huiusmodi enim constructionibus 'ma-
gis quam' particulam honestius interponimus, ut si dicam 'Cesar
fortiter magis quam moderate res gessit'.
» Minus ergo
recte, minus grammatice, minus honeste scriptores omnes, dum
aliter quam ut tu emendas locuti fuerunt? Curtius: 'Nec ma-
gnificentius hec iactata quam verius
'; iterum: 'Id consilium
non ratione prudentius quam eventu felicius fuit
', et iterum:
'Sed acrius quam constantius prelium inierunt
', iterumque ac
sepius: 'Prudentius quam avidius persecutus est
', 'Rexquoque
avidior quam patientior
', 'Tum consilium cepit utilius Besso
quam gratius
', 'Dum acrius quam cautius pugnat
'. Afferam
ex Livio, Salustio, Cicerone singula exempla: nam si tot velim
quot possum, in infinitum res procedet. Primus, libro XLII: 'Non
acrior quam pertinacior impetus Romanorum
'; alter in Iugur-
thino: 'Multi dubitavere fortior an felicior esset
' (nihil enim
differt hoc loco 'an' a 'quam'); tertius in Catilinam: 'Vereor
ne potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius
factum esse dicat.
' Adeo Solinus libros Polyhistoron sive
Collectanearum sic orditur: 'Quoniam quidam impatientius
quam studiosius opusculum quod moliebar intercipere pro-
perarunt.
' Sed quid agunt alia exempla, cum Priscianus hoc
pagina successiva »
p. 152