BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


precipiat, subiecto quod superiore libro protuli exemplo: 'Tam
iustior quam felicior Eneas Hectore fuit.'
? Subdis tamen:
«Posse tamen auctoritate tolerari non abnuerim. Livius, XXX Ab
Urbe condita
: 'Non spiritus magis magnos quam utiles'; idem
paulo post: 'Omnibus tuis secundis rebus, nostris dubiis, iam
apta ac speciosa danti pax est, nobis petentibus magis necessaria
quam honesta
'.
» Ideo stultius, ideo perversius, qui cum
non abnuas propter auctoritatem posse tolerari, tamen ut vi-
tiosum accusas, immemor hoc a Prisciano esse preceptum; et
tu apud me preceptoris fungeris vice, stulte atque excors, in
re vel omnibus pueris nota, et preter exemplum tuum 'uteris,
ut Cicero inquit, testibus non necessariis
'. Quid enim ista
exempla contra me agunt? Cur que pro me sunt (et ea tam mul-
ta) vel non vides, vel taces? quorum alterum stultitie est, alte-
rum perversitatis. Et quoniam docere me vis quod aut
omnes sciunt, aut ipse nescis, accipe quod non modo te, sed
Priscianum etiam doceam: is enim tradit '- magis - adverbium
non solum positivo, sed etiam comparativo iungi quando ipse
comparativus vel ad se, vel ad alium comparatur, ut - Achilles
Enea fortior magis quam iustior -
'. Hoc, Prisciani pace,
apud probatos auctores incompertum est, Solinum, ut opinor,
secuti; cuius verba que modo attuli, ita fere leguntur: 'Quoniam
quidam impatientius potius quam studiosius opusculum quod
moliebar intercipere properarunt.
' Si ita scriptum reliquit Soli-
nus et eum secutus est Priscianus (nam et sequitur aliquando),
dicam quod sentio, parum probabiliter hunc facere qui, omissis
interdum eminentissimis auctoribus, plebeios quosdam ac minu-
tulos consectatur, ex quorum numero Solinus est, qui ex Plinii
liquidissimis fluminibus turbidos quosdam rivulos tortuososque
deducit. Alterum exemplum ad hanc rem pro simili, licet
tale non sit, et ipsum ex se attulit Priscianus: 'Aiax Ulixe fortior


pagina successiva »
 
p. 153