BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 155

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Cesaris in commentariis suis, cuius hec verba sunt: 'Hec erant
milia XLV, evocatorum circiter duo milia, que ex beneficiariis
superiorum exercituum ad eum convenerant, que tota acie
dispersa erant
'.
» Respondebo ad diffinitionem Vegetii, ex-
emplum Cesaris, modestiam accusatoris. Etenim si diffinitionem
Vegetii absolutam perfectamque ducimus, tanquam nihil omit-
tentis in diffiniendo, cur idem inquit 'contubernium' esse com-
munem quandam sub uno papilione vite societatem, et inde
'contubernales' dictos, cum sciamus 'contubernales' in urbe et
domi nostre precipueque sub patre familias degentes esse et
horum 'contubernium', quod non modo eiusdem domus societa-
tem significat, sed eiusdemquoque thori? Ut apud Paulum,
de sponsalibus, libro Iustiniani Digestorum XXIII: 'Veluti ut eam
que in contubernio patris fuerit, quasi novercam non possim
ducere uxorem et contra earn que in contubernio filii fuerit,
patrem quasi nurum non ducere.
'; idem in Sententiis, libro se-
cundo: 'Inter servos et liberos matrimonium contrahi non po-
test, contubernium potest.
' Quare Vegetius, neque enim
pereruditus vir fuit, ut in hoc, ita in illo non absoluta diffini-
tione complexus est significationem: nam aliudquoque signi-
ficat, ut in eisdem commentariis Cesaris: 'Petreius vero non
deserit sese, arma familiamque; cum hac et pretoria cohorte
cetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos
sue custodie causa habere consueverat, improviso ad vallum
advolat.
' Quis dubitet beneficio Petreii, qui dux erat non tri-
bunorum, hos factos esse beneficiarios, nec aliter suos fuisse
dicendos, nisi ab eo essent beneficiis affecti? Itaque viderit
Vegetius, ut generaliter de beneficiariis loquar, ne a ducibus
potius quam a tribunis et beneficia magis quam honores utique
illi acceperint, quod multo est verisimilius: nam quis credat


pagina successiva »
 
p. 155