BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 27

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


nunc accusas? Quod et si verum fuisset, tamen plus quam stul-
tissimum est id obiicere, et quidem primo loco, quod probare
non possis. Ubi quantopere mentiaris (et si amicum est tibi
mentiri) vel hinc probari potest quod, ut de primo verbo re-
spondeam, nonnunquam aliis in libris 'pependi' a 'pendo' et
hic in secundo historiarum sum usus, sicut ipse testaris. Et
nihilominus nemo est qui libros veterum legit quin evolverit
Salustium, cuius hec verba sunt: 'Et quas victi ab hostibus
penas metuerant, ipsi volentes pependere.
' Taceo ceteros apud
quos idem reperitur, a me diligentissime lectos cum de elegantia
lingue latine composui, quod etiam omnium artes precipiunt.
At a 'frigeo' 'frigui' fieri non precipiunt, nec eo auctores
utuntur, sed 'frixi'. In hoc nescio mendacium ne potius obii-
ciam, an stultitiam. Si enim legit meminitque in Elegantiis a me
scriptum a 'frigeo' et 'frigesco' 'frixi' fieri, mendacium dixit,
seu, quod turpius quidam volunt esse, mentitus est; sin ne-
scivit, stulte vel alicui dicenti credidit, vel ex me audisse se opi-
natur, si modo ex animo loquitur et non dolo. Nam ex me au-
disse qui potuit contrarium eius quod scripsissem? Cuius ope-
ris plus quam centum exemplaria multis iam annis conscripta
calumniam hominis coarguunt. At 'frigui' quoque fieri con-
fes sus sum. Scribendo ne? At tu de scriptis meis non sentis. An
loquendo? Si apud alios, nihil habes preter auditum, quod nunc
in accusando sequi calumnie est, sin apud te, mentiri convin-
ceris, cum, a me semel ratione superatus quam mox proferam,
non fueris ad certamen reversurus nisi te fatuum plane et plus
quam pertinacem iuvet ostendere. Habes igitur, Fatue, quod
est accusatori maxime optandum, presertim ei qui probare non
potest, confitentem reum, sed ita confitentem ut stultitie sit hoc
obiecisse, peritie argumentum non negare. Lege Priscianum in
undecimo dicentem: 'Pleraque tamen neutrorum secunde co-


pagina successiva »
 
p. 27