BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 158

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

crepitu excitatus Manlius.' Possum ex commentariis Ce-
saris, possum ex Suetonio, possum ex aliis multis exempla repe-
tere, si necessaria forent; ideoque unum ex Plinio maxime ido-
neum adiecisse contentus sum, libro XVI: 'Omnia autem hec ge-
nera accensa fuligine immodica carbonem repente exspuunt cum
eruptionis crepitu iaculanturque longe.
' Planum feci id,
quo sum ipse usus, nomen esse et usitatum apud veteres et a
me apte proprieque positum: ne fuerit causa cur mutaretur,
nedum in peius quale tuum est. Quippe crepitus est vio-
lentus sonitus et proprius rerum que subito rumpuntur, ut
vessice flatu inflate que, incussis calcibus compressa, diffinditur,
cuiusmodi non est fragor, lentus quidam et continuus sonus
rerum collisarum et que diutius confringuntur, ut apud Virgi-
lium de venti nondum certi adventu:
Continuo ventis surgentibus aut freta ventis
incipiunt agitata tumescere et aridus altis
montibus audiri fragor, aut resonantia longe
litora misceri
.
Accommodatior est igitur 'bombarde crepitus' quam 'fragor'.
Pergamus ad cetera. Ego 'quo horribilior', tu 'quo plus
horroris ac metus': addidisti quod additum non oportuit, quia
horror est vehementior quidam et expavefaciens metus, necnon
decrescit oratio, que debebat augeri, 'metu' subiuncto. Ego
'foret', tu 'incuteret', pauloque post 'foret': ostende ubinam
inveneris 'incuti horrorem' et elegantius locutum te fuisse con-
cedam. Ego 'et quo ictus perniciosior', tu 'quo ve impulsus


pagina successiva »
 
p. 158