BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 159

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


vehementior': primum 've' pro 'que' accipis; deinde non 'vehe-
mentior' (ut stultissime dixisti) impulsus est si pariter omnes,
quam si subinde laxentur; preterea aptius nomen 'ictus' quam
'impulsus', licet et ipse postea suo loco sum usus 'impulsus';
postremo satius 'perniciosior' quam 'vehementior'. Ego
'eodem non momento, sed pene puncto temporis', tu 'uno
eodemque momento': mira etiam in Fatuo impudentia! quod
ego nego, id tu quasi rei gerende affueris affirmas; sed videlicet
iccirco emendasti quia 'punctum temporis' idem sentis esse
quod 'momentum'. O imperitie magister, qui latine lo-
quentem barbare loqui iubes, nesciens plus 'temporis momen-
tum' habere quam 'punctum' quo prope nihil est minus, cum
illud sit circiter hore spatium, ut apud Horatium:
quid enim? concurritur hore / momento
et apud Livium: 'Intra hore momentum.' Iustinus etiam amplius
spatii significat, inquiens: 'Per tot maria et tantum spatii tam
brevi horarum momento de victoria nuntiatum sit.
' Ego
'laxabantur', tu 'laxari iubebat': quis nam queso iubebat laxari?
Manca, sine supposito, est oratio. Sed hoc ad stultitiam tuam,
non ad verborum comparationem pertinet; per me rei declara-
tur effectus, per te preparatio, quippe cum posset iuberi et tamen
non laxari. Ego 'ad quarum impulsum', tu 'quorum tantus
impetus erat': a me percussio exprimitur, a te eruptio et pre-
terea improprium sane est appellare tormentorum impetum qui
saxorum est ex tormentis expulsorum. Ego 'pulvereus ex
discussis parietibus fumus', tu 'ut post iactum ater pulvere
commixtus fumus', lenocinante tibi, seu Panormite versu Vir-
giliano
aterque ad sidera fumus


pagina successiva »
 
p. 159