BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 161

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

morie'? Et aliis plurimis in locis huiusmodi sermo est. 'Nul-
lum, inquis, integrum sensum habet'. Et quomodo tu sensum
eius etiam fatuus intellexisti? Siquidem pacem concordiamque
tractabat. Ergo minime necessarium fuit addere quod ad sensus
intelligentiam nihil facit, nec ambiguus diminutus ve sermo est
quem malignus aperte se intelligere dissimulare non potest.
Etenim quis ambiguam, quis hanc decurtatam sententiam
putet: 'Spero affinitatem inter nos futuram cum summa con-
cordia, quoniam communes amici inter utrosque iam trattare
ceperunt'? Verum tu 'nodum in scirpo queris', qui scirpo vestiri
dignus es, qui facunde loqui te arbitraris istis verbis 'sic simpli-
citer prolatum' et post 'ambiguus', 'diminutus', 'nullius integri
sensus sermo' infers pro conclusione 'quare male abs te dictum
est', quasi non aperuisses quid de meo sermo sentires.
«Constat inter omnes qui illi festo affuerunt nec vidisse se,
nec audisse celebriores pompas cerimoniasque
. Scribis de honore
summo regi habito et uteris sacrorum verbis: pompe enim ce-
rimonieque ad sacra pertinent. Elegantioribus igitur et magis
propriis verbis usus esses, si ita dixisses: 'Constat sane inter
omnes qui illi celebritati affuerunt se magnificentius aut splen-
didius aliquid nec vidisse, nec audisse unquam'.
» Vis te
gnarum religionis innuere, dum ad religionem ista verba revocas.
Agnosce quantopere in isto genere sapias disceque, preceptor,
quid pompa sit, quid cerimonia. De 'pompa', preter exem-
plum Plauti de vestitu amatoris, quo superiore sum usus libro,
Cicero In Pisonem: 'Disseres de triunpho: quid tandem habet
iste currus? quid legati in equis? et tribuni? quid clamor mili-
tum? quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, de-
lectamenta pene puerorum, captare plausus, vehi per urbem,


pagina successiva »
 
p. 161