BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 162

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

conspici velle.' Idem De oratore: 'Non enim alia sermonis, alia
contentionis verba; neque ex alio genere ad usum quotidianum,
alio ad scenam pompamque sumuntur
' et in Oratore: 'Sed hec
pompe ac palestre, nunc in aciem verumque certamen descenda-
mus
' et in Tusculanarum questionum libro quarto: 'Illa quidem
e rhetorum pompa: ardores animorum cotesque virtutum
' et
De officiis: 'Ne pomparum ferculis similes esse videamur.'
Sunt autem fercula pomparum simulacra victoriarum que
in triunpho gestabantur, quod indicat Lucanus, cum inquit de
triunphali pompa:
Quam seriem rerum longa precedere pompa
quas potuit belli facies!

et cetera. Neque vero in letis modo pompa est, verum etiam in
tristibus, ut idem Cicero Pro Mil[i]one: 'Tu spoliatum imagini-
bus, exequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis, semiustu-
latum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
' Quintilianus:
'Quid sibi velit ille funebrium longus ordo pomparum?' Livius:
'Consulares vero fasces et pretextam curulem nihil aliud quam
pompam funeris putent; claris insignibus velut infulis velatos
ad mortem destinari.
' Hec de 'pompa'. Nunc de 'cerimonia',
illud tamen prefatus, cur ab religione sentias abesse in tempio
per pontificem regis consecrationem atque unctionem more
sacerdotum: an consecratio ad sacra non pertinet? Accipe nunc
exempla quibus citra sacrorum respectum probabo tibi usurpa-
tum hoc a veteribus fuisse vocabulum. Livius: 'Pacem habeat
sibi, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc federibus,
hoc fecialibus cerimoniis dignum erat
'; iterum: 'Consules pro-
fecti ad Pontium in colloquium, cum de federe victor agitaret,
negarunt iniussu populi fedus fieri posse, nec sine fecialibus
cerimoniaque alia solemni.
' Cesar: 'Et quoniam in presentia
obsidibus inter se cavere non possent, ne res efferatur, aut


pagina successiva »
 
p. 162