BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 163

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

iureiurando ac fide sanciatur, petunt collatis signis militaribus,
quod more eorum gravissima cerimonia continetur, ne facto
initio belli ab reliquis deserantur.
' Omitto cetera exempla, que
plura sunt. Et tu me ais ineleganter atque improprie lo-
cutum! In quo semel peccas; iterum, quod pro optimis inania
verba substituis 'magnificentius aut splendidius aliquid': mea
certe conveniunt cum illis Cornelii Taciti 'Necdum celebrare
solemnia nuptiarum audebant
'. Tertio, quod 'festum' mutasti
in 'celebritatem', deceptus errore vulgi quod celebritatem pro
solemni festo accipit, cum docti pro honoratorum hominum
frequentia accipiant, aut huiusmodi hominum cultu. Quin-
tilianus: 'Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate
et in media re publica vivendum est, assuescat iam a tenero non
reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratili vita
pallescere
' et iterum in eodem loco: 'His adiicio preceptores
ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere
singulis tantum presentibus, quod illa celebritate audientium
instinetos.
' Cicero Pro Archia: 'Cum hac celebritate fame, cum
esset iam absentibus notus
' et in eadem: 'Nisi hanc celebritatis
et glorie.
' Quarto, quod 'unquam' superflue addidisti et
'sane' insane. Quinto, quod prepostere extulisti 'elegantioribus
et magis propriis', quia prius est ut sint propria quam ut ele-
gantia.
«Augebat autem iocunditatem solemnitatis quod quinque filii
circa patrem visebantur, quorum medius, inspectante omni cetu,
patrem (priusquam regali chrismate tingeretur) cinxit ense equeria-
tus, utpote preditus illa dignitate...
Et hocquoque depromptum
est ex illa tua impudentie officina, quem non pudet, ut priore
libro dixi, verba nova formare cum vetera extent, honesta illa
quidem et usu comprobata. Saltem ex greco expressisses ea
verba! Nam ut ait Horatius:


pagina successiva »
 
p. 163