BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Themistius - In De anima » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 164

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si
greco fonte cadant, parce detorta.

'Equerium' primo libro formaveras, hoc 'equeriatum', scilicet
alter Varro vel tertius Cato ad locupletandam linguam latinam
ex celo lapsus.
» Si 'equerium' recte ac necessario dici suo
loco probavi, quid est quod ab eo mireris formari 'equeriatus',
ut a 'patricius' 'patriciatus'? At extant vetera. O insanum, 'mili-
tia' ne fuit olim dignitatis nomen? et 'miles' is qui vulgo, necnon
grece, 'caballerius' nominatur? At ex greco detorsissem: quid
tibi cum Grecis, barbare? Et si grecus fons huius rei nullus est,
quo nam pacto illinc detorquebo, cum illi detorserint a nostro?
Hec breviter respondisse satis est. Nam quod Catonem ter-
tium me per derisum nominasti, ostendis te vere deridendum,
qui cum mutuari vis verba Iuvenalis
Tertius e celo cecidit Cato,
non animadvertisti illum de moribus loqui, non de litteris: non
enim fuit omnium Catonum locupletare linguam, cum posterior
Cato nequaquam locuples in dicendo sit habitus nihilque ad-
modum librorum scripserit. Illaquoque vitio non carent, quod
priorem librum vocas 'primum', in tertio positus, quodque
'formaveras' pro 'formasti hoc libro equeriatum' dixisti.
«Sed anticipato die venit, quasi officii gratia papam ex-
cepturus
. Tullianum vero hoc est. Sed qui eloqui didicerunt
non 'anticipato die venit', quod pedagogicum est verbum, di-
ceret, sed 'pridie ante constitutam diem'.
» Omitto quod
pedagogos facis Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, ce-
teros eiusmodi, unde loca illa notissima 'Anticipaverunt vigilias


pagina successiva »
 
p. 164