BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 165

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

oculi mei' et 'Cito anticipent nos misericordie tue'. Tullius
ne ipse non suo more, non facunde, sed pedagogice dixit ad
Atticum
, scribens: 'Dices: Quid igitur proficis, qui anticipes
eius rei molestiam, quam triduo sciturus sis?
' Etiam expressius
libro primo De natura deorum: 'Aut quod genus hominum quod
non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum?
quam appellat prolempsim Epicurus, idest anteceptam animo
rei quandam informationem, sine qua nec intelligi quicquam
nec queri nec disputari potest
' statimque post: 'Fateamur con-
stare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante
dixi, sive prenotionem deorum
' et iterum in eodem libro: 'In-
formatum et anticipatum mentibus nostris.
' O Ligurum de-
decus ac litterarum opprobrium, qui fatue furioseque principi-
bus lingue latine maledicis! Audi nunc historicum Suetonium:
'Nam mortem adeo leve supplicium putabat, ut cum audisset
unum e reis, Carrulum nomine, anticipasse eam, exclamaverit:
Carrulus me evasit
'; hoc in Tiberii, item in Claudii vita: 'Fecit
et seculares ludos, quasi anticipatos ab Augusto neque legitimo
tempore reservatos.
' Sunt et alia alibi plurima exempla,
non modo apud prosa oratione scribentes, verum etiam apud
poetas, genus hominum inter scriptores omnes eloquendi stu-
diosissimum, ut Statium:
Speravit flexe circum compendia mete
inferius ductis phebeius augur habenis
anticipare viam
.
Sed, o pedagogorum sterquilinium, quo auctore dixisti
'pridie ante constitutam diem'? Nonne 'pridie' compositum est
ex 'pre' et 'die', sicut 'postridie' a 'post' et 'die', sive a 'postero'
et 'die', utque hoc diem sequentem significat, ita illud diem
precedentem? Quid ergo necesse fuit addere prepositionem
'ante', que idem significat quod 'pre'? An sic Iustinus inquit:


pagina successiva »
 
p. 165