BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 28

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

niugationis in ui divisas desinentia preterito deficiunt in supinis,
ut 'horrui', 'rubui', 'tepui', 'ferbui', 'senui', 'egui', 'frigui', 'rigui',
'durui', 'stupui'.
' Hunc tu locum, grammaticorum columen,
non legeras, hunc ego contra te, si vera controversia inter nos
fuisset, attulissem: sed mentiris fuisse. At non sunt usi
auctores 'frigui'. Immo, si queras, fere ne 'frixi', sed in compo-
sito 'refrixi', 'perfrixi'. Neque ipse usus esse dicendus sum, qui
cum de grammatica loquerer illud exempli loco attigi, dicens
incohativa mutuari preteritum a primitivis, ut 'calesco' 'calui',
'tepesco' 'tepui', 'frigesco' 'frixi' vel 'frigui': ut pessimi hominis
sit me sic locutum velle reprehendere. Eo quidem magis quod
'frixi' a 'frigo' videtur proprie proficisci, cuius supinum erit
'frixum', siquidem 'frixum cicer' legimus et alia huiusmodi.
An 'frigo' negas reperiri? Audi Plinium libro duodevicesi-
mo: 'Greci perfusum aqua ordeum siccant nocte una et postero
die frigunt, dein molis frangunt.
' De quo cur Priscianus non pre-
ceperit ipse viderit.
«Et a 'parco', 'parcis' 'parcitum' et ex eo 'parciturus'
participium trahi. In qua quidem heresi te adhuc perstare de-
prehendi in hoc tuo preclarissimo opere.
» Cur dissimulas
quamobrem, quo ve modo altercatum inter nos est de isto ver-
bo? Cur ita nude rem incredibiliterque proponis, scytice orator?
Sed de eo superius in rei narratione satisfeci ut hic nihil tibi
respondere debeam, nisi te ubique tui similem esse, qui, cum
a me in hac ipsa disputatione fueris confutatus, tanquam tu
victor inde discesseris insultas, greco verbo utens, quod apud
Paradoxa Ciceronis inventum, cum non intelligas, prave, ut
alia infinita, posuisti. Ille enim de Catone loquens sic ait:
'Estque in ea heresi que nullum sequitur florem orationis ne-
que dilatat argumentum.
' De stoicorum loquitur Cicero secta,


pagina successiva »
 
p. 28