BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De divinatione per somnum » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 166

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


'Equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique
eque admittit.'
? Hoc tu, sicut illud Iuvenalis, imitari quam
voluisti tam nescisti. Nam quod singulariter 'diceret' pro plurali
posueris, tibi in crimine, quemadmodum tu in me faceres, non
pono.
«Advenit Sancius episcopus Palentinus ducens sponsam,
pronubus et velut parens puelle
. Non utimur hoc nomine, bone
grammatice, nisi feminino genere, sicut nec 'nupta', quamvis
'novum nuptum' Plautus Calinum semel dixerit: hec enim ad
feminas, non ad mares pertinent officia. 'Pronubam' enim dici-
mus eam que novam nuptam in cubiculo sponso copulat, quod
est femine, non maris officium.
» Nuptam tu, sive nubere
officium vocas. Quod, queso, officium? Nempe quod proprium
est feminarum: virum pati. Nunquid officium Priscianus id
vocat, cum de isto verbo et isto exemplo agit? Transeo quod
Iustinianus 'binubum' vocat qui bis, et alii quidam 'innubum'
qui nunquam duxit uxorem. Ego non de eo loquor qui
uxorem capit, sicut nec tu in 'pronuba', que nec ipsa nubit, sed
sicut hec preest sacris nuptialibus pro parte uxoris (licet tu
velis esse que sponsam cum viro copulat in cubiculo, non modo
imperite, sed etiam fede ac veneree diffiniens, ut Panormite
discipulum liceat agnoscere), ita 'pronubus' pro parte viri erit-
que utriusque officium solemnia curare nuptiarum. Hic
tu preter quam quod negas hoc nomen inveniri, reddis rationem
cur non inveniatur, eandem ipsam quod nubere pertineat ad
feminas, quasi vero pronuba nunc nubat et non suum officium
exerceat agendo, providendo, gubernando, quod non magis est
femine quam viri, cum sexus non faciat hic differentiam: unde
officia multa sunt communis generis, ut conviva, agricola, celi-
cola et alia plurima. Ex quo liquet tuam rationem non
minus cassam esse quam cassam nucem nihilque obstare quin
'pronubus' esse possit, ut est apud grecos 'paranymphus'. An


pagina successiva »
 
p. 166