BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 168

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


presagiens, sive oraculo aliquo instinctus dissipasse famam nondum
exacto quadriennio regem vita defuncturum. Rex neque prophetanti
plane crediderat, neque tunc magnopere consolantibus acquiesce-
bat.'
VI «Cetera neglexit papa pre umbra illius nominis. Non 'pre
umbra', imperite, sed 'pre splendore eius nominis': neque enim
umbram, sed splendorem eximium pre se fert pontificis nomen,
quo honore nullus in terris illustrior.
» Imperitus ergo Cice-
ro, qui In Pisonem ait: 'Nam ut levitatis est inanem aucupari
rumorem et omnes umbras false glorie consectari, sic levis est
animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est
fructus vere virtutis repudiare
': cur non dixit 'omnes fulgores
false glorie consectari'? Cornelius Tacitus, libro III: 'Eo
anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate, constantia,
fama, in quantum preumbrante imperatoris fastigio datur
': vi-
des ut fulgor imperatorius obumbrat. Et iterum: 'Flavium Sa-
binum inermem neque fugam captantem circumsistunt, et Q.
Atticum consulem umbra honoris et sua vanitate monstratum
'
et iterum: 'Se tributa ac leges et pro umbra regis Romanorum
ius victis impositurum
': en umbra regis, ut ego inquam umbra
pape. Livius: 'Nam si etiam nunc sub umbra federis equi
servitutem pati possumus.
' Quid abest? Quintilianus: 'Qui dum
maiorem vim eloquentie ferre non possunt, sub umbra magni
nominis delitescunt
': profecto magnum nomen splendorem,
non obscuritatem habet. Lucanus:
Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
nomen, libertas et inanem nominis umbram
,
ecce umbra nominis pro maiestate quadam ac splendida di-
gnitate.


pagina successiva »
 
p. 168