BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 172

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


'sanctio'? que proprie est lex cum terrore pene (et si a quibusdam
aliter usurpatur), ut Ulpianus ait, de divisione rerum et quali-
tate: 'Proprie dicimus sancta que neque sacra neque profana
sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sancte sunt,
sanctione enim quadam sunt subnixe. Quod sanctione quadam
subnixum est, id sanctum est, et si deo non sit consecratum,
et interdum sanctionibus addicuntur, ut qui ibi aliquid com-
misit, capite puniatur.
' Quominus sic loqui decebat eos qui
ius regium, nec intra verba tantum, spernere videbantur. A-
gnoscis nunc, o mentis exinanite, quam exquisite loquaris
quamque accurate! Quanto tecum melius ageretur, si cum pa-
tre in sutrina sedisses, manibus atramento sutorio non modo
sordidis, sed etiam gravolentibus, ac nonnunquam verriculum,
et si imbecillus es, cum illo traxisses, quam quod ad litteras
puerorum custos a patrono vel domino missus es!
«Quod si, quemadmodum a sapientibus dictum est, acerbiora
sunt adversa quam iocundiora prospera, dicamus preclare cum
Ferdinando actum esse
. Honestior elocutio si dixisses: 'Quod si
plus acerbitatis adversis inest quam iocunditatis prosperis, pre-
clare cum Ferdinando actum esse existimemus'.
» O mentis
exinanite! Superius hoc tolerari posse fatebaris auctoritate, nunc
eam repudias, ut quo sepius me reprehendere niteris, hoc se-
pius in illud censorium dictum induare: qui dum alienam in-
scitiam insectari volunt, suam confitentur. Nisi vis me ad illud-
quoque tibi respondere quod 'dicamus' mutasti in 'existime-
mus', quod non tam inscitie quam stultitie est argumentum.
«Sed Ioannes imperite atque indocte, homo quidem gravis
probusque ac strenuus, sed idiota
. Tu certe magis idiota quam


pagina successiva »
 
p. 172