BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 173

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

ille, qui sic barbare loqueris. Quanto elegantius fuerat dicere
'illiteratus' vel 'litterarum ignarus'!
» Si barbarum voca-
bulum est, si non utendum, cur eo tu in me pro latino uteris, tu
qui me doces elegantius loqui? Est ne vocabulum barbarum,
quod in media Grecia mediisque Athenis natum est, usitatum
Platoni, Aristoteli, Demostheni, Eschyli, denique omnibus Gre-
cis? An ignoras 'barbarum' 'greco' contrarium esse, ut nigrum
candido, ut amarum dulci, ut malum bono, ut tu mihi? At
non est, inquies, Latinis notum. Finge me detorsisse e greco,
quod superius auctoritate Horatii precepisti: quanquam unde
scies an detorserim greco ex fonte, qui nunquam, ut inquit Per-
sius, 'labra fonte proluisti caballino'? arrogantissime fatuorum,
similis ceco qui in solitudine oberrans auditos pretereuntes non
rogat iter, sed intento digito docet. Quid, si ego non de-
torsi? Quid si multis iam seculis alius? Quid si apud multos
iam detritum, eosque egregios? Inspiciamus, inquies, an sint
egregii. Apud Hieronymum: non habeo, dices, istum pro
egregio. Apud Ambrosium, Hilarium, Cyprianum, Augusti-
num: ultimum, inquies, nonnihil novi, ceteros ne inspexi qui-
dem, sed omnes in eundem reiicio gregem. Apud Lactantium:
hic, dices, dum Ciceronis materiam tractat, Tullianus est, qua-
tenus vero religionem christianam, gregalis efficitur. Quid Au-
lum Gellium, Apuleium, Macrobium, Diomedem (qui etiam
'idiotissimum' dixit)? Ne hi quidem satis egregii. Quid, ne
omnes peragam, M. Tullium? Appellabis ne ab hoc? Qui ita ait
In Pisonem: 'Sed plane animi sui causa, ludos nobis idiotis re-
linquet
' et in eadem: 'Ea contemnis que illi idiote, ut tu appellas,
preclara duxerunt
' et in Verrem sexta: 'Non modo istum homi-
nem ingeniosum et intelligentem, verum etiam quemvis no-
strum, quos iste idiotas appellat, delectare possent.
' Hinc


pagina successiva »
 
p. 173