BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 174

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


'idiomata', ut 'aromata', ut 'themata', ut 'peristromata', ut 'em-
blemata', ut 'tereomata', ut alia mille venerunt.
«Neque nunc de pecunia res est, de qua si certaretur, puden-
dum vobis erat tantulum sumptum regi vestro non gratificari, sed
de pudore meo, de auctoritate huius sedis, de fama apud exteras
nationes
. Quo magis magisque tua lego, eo magis inscitiam tuam
intelligo. 'Pudorem' dicis, quod 'honorem' dicere debuisti: ne-
que enim id pertinet ad verecundiam, sed ad honorem ac digni-
tatem regiam quod regi suo non gratificarentur. Melius itaque
et correctius loqui disce.
» Uter correctius loquatur, pro-
nuntient iudices. Cicero Pro P. Sulla: 'Si suus pudor ac digni-
tas non prodesset, nullum auxilium requisivit
' et pro eodem:
'Dico illud quod in bis causis coniurationis non auctoritati as-
sumo, sed pudori meo.
' Idem Pro Quintio: 'Denique omnia
potius quam ius, quam officium, quam pudorem.
' Idem Pro
Flacco
: 'Septimio et C. Celio testibus, P. Servilius et M. Mar-
cellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt.
' Idem
Pro Archia: 'Quare conservate hominem pudore eo quem vi-
detis amicorum comprobari cum dignitate, tum etiam venusta-
te
' et De legibus: 'Quid vero de modestia, de temperantia, de con-
tinentia, pudore pudicitiaque dicemus?
' Quintilianus, cum
alias plurimis in locis, tum vero in prima declamatione que sic
incipit: 'Sentio, iudices, pudori iuvenis, pro quo minimum est
quod parricida non est, gravissimum videri quod absolvendus
est contra novercam.
' Cuius discipulus Plinius et ipse orator
eximius, in epistola ad Annium scribens de honestissima mu-
liere inquit: 'Neque enim aderat alius qui defuncte pudorem
tueretur.
' Ulpianus, libro XXIII de sponsalibus: 'Palam


pagina successiva »
 
p. 174