BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 29

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


que grece dicitur 'heresis', quod nomen tu pro opinione accipis,
quippe meam huius vocis opinionem reprehendis, non aliquam
sectam.
«Preterea 'sisto', 'sistis' 'statum' supinum facere.»
En stilus limatus tersusque! Quid attinet dicere a 'pendo', 'pen-
dis', a 'frigeo', 'friges', a 'parco', 'parcis', <a> 'sisto', 'sistis'?
Quasi vero non intelligatur quod verbum sit ex prima persona!
Pueros te adhuc docere existimas, qui nisi adiuncta secunda
persona nesciant cuius sint hec verba coniugationis: quod
apud iam doctos cum loquimur scribimus ve facimus in verbis
ancipitibus, ut 'lego', 'legis' - 'lego', 'legas', 'appello', 'appellis'-
'appello', 'appellas', 'colligo', 'colligis'- 'colligo', 'colligas', 'edu-
co', 'educis' -'educo', 'educas'; at in tuis istis verbis non est
prima positio nisi singulorum verborum, ideoque nec in lo-
quendo, nec in scribendo ambigua.
«Cum, auctore Prisciano, nullum ex eo neque ex 'sterto'
oriatur supinum dicaturque 'status', 'stata', 'statum', eodem
Prisciano teste, a 'statum', 'statu', eius verbi supino quod est
'sto'.
» Priusquam de re ipsa respondeo quam hic minime
probabiliter refert, ut multaquoque alia peccat, nonnihil, ut
modo feci, de loquendi ineptia dicam ipsius correctoris. In eo
ubi voluit elegantius loqui infantius locutus est. Quid sibi vult
'eius verbi quod est 'sto'? Nonne sic loquens fateris 'sta-
tum', 'statu' ab alioquoque verbo fieri quam a 'sto'? Siquidem
non nisi in ambiguis dictionibus ita loquimur; quale est nostrum
in Elegantiis ex Aulo Gellio: 'Mei te rogandi et tui mihi respon-
dendi: 'mei' hoc in loco Plautus non ab eo dixit quod est 'meus',
sed ab eo quod est 'ego'.
' Vides ut in 'mei' quod ancipitem
significationem et originem habet Aulus Gellius dixit ab eo,
sive eius pronominis, quod est 'ego', cum esset aliud pronomen


pagina successiva »
 
p. 29