BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

questum facere non tantum eam que in lupanari se prostituit,
verum etiam siqua, ut assolet, in taberna, vel que alia pudori
suo non parcit.
' Idem libro XLVII de iniuriis et famosis libellis:
'Aut si carmen scribat vel proponat vel cantet aliquid quod
pudorem alicuius ledat.
' Si placet historicus, accipe Cesa-
rem, commentario primo: 'Ut quam primum intelligere posset,
utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.
'
Infinita sunt huiusmodi testimonia, quorum unum tibi
decantabo ex triviis:
Productus testis, salvo tamen ante pudore,
quantuncunque poles celato crimen amici
;
est ne hoc loco pudor idem quod verecundia, ut dicebas, sive,
ut correctius loquamur, confusio illa mentis quotiens facti no-
stri pudet? Qui pudor te, si homo esses, tenere deberet, quod
amicum falsis criminibus accersisti et pudorem eius, ad quem
nunquam tu aspirabis, ledere temptasti: qui correctius
etiam meliusque dixisses 'eo magis magisque', ut cum illo
congrueret 'quanto magis magisque'. Uter igitur ab utro discit
melius et correctius loqui, ego abs te, an tu a me?
VII Neque vero scripta mea tantum, sed, o incredibilem
furorem, quod etiam locutus sum ut minus polite dictum car-
pere te non pudet, in quarta invectiva. Respondebo enim huic
reprehensioni verborum, prius quam obiecta refutem senten-
tiarum.
«Qualis enim sermo tuus est, talis est profecto oratio,
quem multi iudicio decepti, quod sunt ignari eloquentie, di-
sertum et tersum putant, qui siquid in his studiis profecissent,
facile deprehenderent linguam tuam non romanam esse, sed
barbaram. 'Ego vos puniam ambos', minitans Antonio et mihi,
dixisti in conspectu regis, ne dicam cetera inepta atque irri-


pagina successiva »
 
p. 175