BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 176

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

denda; sed si romane et latine loqui scisses, non 'vos puniam
ambos' dixisses, quod rudius et inornatius dici non potuit,
sed 'utrique meritas referam gratias' vel 'utrunque ulciscar'. O
quam multa notarem in sermone tuo, si te audire vellem (sed
insanum ac dementem, presertim in nugis quibus affluis, non
audio), que multi ut belle et ornate abs te dicta laudant et mi-
rantur! Verum non ex sermone iudicatur hominis facundia et
doctrina, sed ex scriptis et operibus, quibus maior vis ingenii
maior ve cogitatio et cura adhibetur. Conferantur tua scripta
cum meis et equum habeamus iudicem: tunc videris quam
parum disertus sis.
» Differo respondere conviciis tuis. In-
terim te teneo ex tuis verbis prius vos contra historias meas
scripsisse quam ego te verborum illa contumelia afficerem. Si-
quidem ista que in me reprehendis ut barbara postridie illius
diei quo cum Antonio iurgatus sum quoque die contumelia te
affeci dicta sunt, cum tu ad ulciscendam hesternam iniuriam,
vel ad patrocinandum potius Antonio venisti: et certe minitari
se ulturum eius est non qui fecit, sed qui accepit iniuriam.
Nunc ad tuam verborum meorum reprehensionem. 'Qualis,
inquis, sermo, talis est oratio tua': quippe vis hunc in pronun-
tiando, illam esse in scribendo. Quam differentiam quis queso te
docuit? Profecto non Cicero Quintilianusque, qui volunt ora-
tionem cum proprie accipitur sic a sermone differre, quod hic
sedatior, remissior, pressior ac tenuior, qualis philosophorum,
hec, ut in qua ornamenta, amplificationes, affectus insunt, po-
pularibus accommodata sit auribus ideoque oratores vocari qui
istiusmodi genere utuntur: ut declaratur ex superiore Ciceronis
exemplo: 'Non enim alia sermonis, alia contentionis verba.'
Sed hec te accusant, non me ab accusatione defendunt. Dixi
'vos puniam ambos'. Esto, rudis sit inornatusque sermo. Si ne-
garo meum esse, quo me teste convinces? Nemo animadvertit,
nemo notavit. Quin ipse reprehendisti, si dignum erat reprehen-
sione? 'Non erat, inquies, minus grammatice dictum, sed mi-
nus eleganter aut minus ornate, ideo non reprehendi.' Concedas


pagina successiva »
 
p. 176