BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 178

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


sectaretur, oratio. Eoque regi (quatuor enim extitistis) per-
suadere conati estis et ceteris sedulo persuadere conamini me
multo melius loqui quam scribere. Non sum ergo infacundus,
vel vestra confessione: et tamen non talem esse probare niteris
idque duobus verbis. Ex duobus ne verbis minus ornatis omnis
mea facundia periclitabitur? ob hec duo barbarus ero, 'ego vos
puniam ambos'? Heccine ad notationem elegisti? Nihil est quod
minus culte, minus eleganter, minus diserte dixerim? Profecto
nihil, alioquin id potius obiecisses. O meam singularem
Demosthenicamque facundiam, in cuius non scriptione, non ac-
curatiore aliqua oratione, non saltem premeditata, sed extem-
porali tumultuariaque et obiurgatoria altercatione, nec apud
eruditos, si adversario credimus, nihil notari potest minus or-
natum quam 'ego vos puniam ambos'! Quod tu, in loquen-
do quidem infans, sed in scribendo prisce facundie, emendas
mutans 'ambos' in 'utrunque' et 'puniam' in 'ulciscar' vel 'me-
ritas referam gratias'. Quid ais? an 'ambo' in usu non est?
Ut apud Terentium:
oportune ambo: vos volo
et Titum Livium: 'Quos cum pariter ambos benigno vultu
excepisset
' et iterum 'Seque eos ambos coronis muralibus do-
nare
' et iterum 'Ambo preoptantes exilio modicam domi for-
tunam
' et iterum 'Tarquinios reges ambos patrem voluisse,
filium perfecisse
'. Quod si usitatum apud auctores est, superest
ut probes me improprie usum; hoc non facis, Fatue, igitur ac-
cusas. Nunc de 'punio', quod duobus modis accipitur, uno
cum sontes plectimus, altero cum inimicos ulciscimur, quorum
utrunque vobis convenit, quos vel pro furibus proditoribusque
vel pro pessime de me meritis mulctare debeo. Cicero De officiis:


pagina successiva »
 
p. 178