BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 179

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


'Sunt autem quedam officia etiam adversus eos servanda, a
quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi
modus atque haud scio an satis sit eum qui lacessierit iniurie
sue penitere
'; idem Pro Milone in Sextum Clodium: 'Cuius
tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es quam erat
humanitatis mee postulare
' et pro eodem 'Valuit odium, fecit
iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniurie, punitor doloris sui
' et
libro primo Tusculanarum questionum: 'Cum multi inimicos
etiam mortuos puniantur
'. Erravit ne Cicero qui punitos
inimicos et Livius cum Terentio qui ambos eodem quo ego
modo dixerunt? At tu emendas elegantius 'utrunque ulciscar'.
Sit ita sane: loquebar ego ex tempore, non scribebam, ut tu
fecisti. Sed qui fieri potest ut elegantius? cum sic loquantur tam
magni auctores, quos tu, furiose, in me reprehendendo repre-
hendis. Que ratio alterum tue emendationis modum ut
ineptum refellit. Eum tamen, non mei defendendi, qui iam
absolutus sum, sed tue facundie perpendende atque estimande
gratia, inspicere volo. Ais debuisse me dicere 'meritas referam
gratias'. Ecquis me intellexisset eorum qui aderant? apud quos
exquisitior sermo superstitiosus fuisset. Quotus enim quisque
tenet differentiam inter 'gratias ago', 'habeo', 'refero'? Mentior
nisi tuquoque cum Panormita collega tuo istam elegantiam
ignoratis, et si a me in Elegantiis traditam. Nam ut inolevit
apud plerosque iam inde ab aliquot seculis opinio 'refero gra-
tias' idem esse quod 'ago gratias' (ideoque me dicentem 'gratias
referam' aliter accepissent quam ego sensissem), sic apud eru-
ditos minus latine dicitur, cum 'refero gratiam' sit dicendum.
Quam elegantiam vix ulli nostrorum temporum animadver-
sam cum traderem, attuli apertissimum ex Livio exemplum;
hic afferam eque apertum, sed tuo ingenio clausum, ex Cice-
rone Pro Plancio: 'Cui pro me senatus gratias agendas putavit,
ego a me gratiam referendam non putem?
'. Cuius rei forsitan


pagina successiva »
 
p. 179