BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 182

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


inflatus Phebo vel Baccho vel Venere. Et quoniam de re-
ligione agis eaque vis me retineri debuisse, vide quam retinear
qui illa te male utentem reprehendo: ubi enim pro 'religione
nostra' apud Paulum, apud evangelistas, denique apud Hiero-
nymum invenisti 'fides nostra'? cum, ut ille testatur, fides sine
appositione dicatur pro religione christiana, ad Pammachium
inquiens: 'Nihil enim prodest absque operibus celibatus et nu-
ptie, cum etiam fides que proprie christianorum est si opera
non habuerit mortua esse dicatur.
'
«Nihil ergo aliud est quod destiteris nisi quia nihil eius-
modi quod reprehenderes repperisti.
» 'Quod destiteris' posuisti
pro eo quod est 'cur prohibitus sis', cum 'desistere' sit ab in-
cepto desinere: atqui ego non inceperam tue lingue vitia carpere.
Quod si intra tam paucos versus tam multa in te notavi peccata,
quid in libris illis existimer fuisse facturus? Sed absit a moribus
meis in quempiam, ut veteres aiunt, 'caninam exercere eloquen-
tiam
'. Tu hanc modestiam, lenitatem, gravitatem meam inter-
pretatris diffidentiam et ob id mihi sine ulla moderatione insul-
tas. Et quomodo, post tot ac tanta convicia, possum non de
opere tuo isto tam preclaro dicere recedereque paulum a natura
mea et, quoniam in scenam intrare coactus sum, fabulam pera-
gere? Dicam itaque primum de verbis tuis, secundo loco
de rebus, ut tibi reddam talionem. Ubi, quod ad verba attinet,
docebo non modo quemadmodum loquaris emendatius, verum
etiam quemadmodum inemendate loquentem castiges et si tibi
etiam cordi est carpas: breviter enim et modice facere debueras
in me ut nunc ego in te, licet abs te provocatus impulsusque.
VIII «Multaque ab antiquis et contemporaneis nostris gra-
viter et ornate scripta occurrerent.
» Apud quem 'contempora-
neos' legeris doce. Veteres enim et qui romane scripserunt
'equales' huiusmodi appellant, poete 'equevos', precipue senes,
nonnulli recentiorum 'coevos' et 'coetaneos'.


pagina successiva »
 
p. 182