BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


solvit et periculo liberavit, que duo diversa non sunt in tuis
'enectus' et 'mortuus'. Ideoque Livius secus ac tu dixit: 'Tan-
dem qui obversati vestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mor-
tuum esse inventum.
' Sed hoc rei forsitan vitium est, illud
verbi 'enectus', cum 'necatus' dicere debueris non modo quia
ille quem significas ferro est interfectus et 'necatus' interdum
sine ferro (ut apud Ciceronem 'veneno necatus' et Quintilianum
'fame necatus'), sed quia semper apponitur ad 'enectus' genus
pene, ut 'gelu et illuvie in transitu Alpium enecti Carthaginien-
ses' et 'enectus siti Tantalus'. 'Manibus' quoque, non 'manu
suorum' dicere debebas.
«Cum multos videam viros summo loco natos militiam
proficisci.
» Ut 'militie' pro 'in militia' usitatum est (ut apud
Livium: 'hoc anno domi militieque gesta'), sic haud scio an
'militiam' pro 'in militiam' reppererim, ut apud Terentium:
In militiam proficisci natum Cliniam
compulit durus pater
.
«Verum ut hanc partem breviter absolvamus haud lon-
gioribus immorabor.
» 'Longioribus' ineptum est verbum quia
nec 'brevioribus' dicimus, sed 'paucis' seu 'paucioribus': igitur
'pluribus' aut 'multis' aut certe 'longius' sive 'diutius' fuerat
aptum verbum, sicut 'brevius'.
«Est profecto difficile dissuadere hoc vulgo». Si Elegan-
tias
meas studiosius evolvisses (nam aliquid illinc vel per te vel
per alios hausisti), scires non in eventu positum esse 'dissuadere'
sicut nec 'suadere', 'persuadere' vero in eventu sive in effectu.
Itaque non est difficile dissuadere quia nec suadere, sed persua-
dere quod dissuades vel suades, id est inducere eos quibuscum
loqueris in tuam sententiam, ut aut non sentiant quod tu ais
non sentiendum, aut sentiant quod ais sentiendum.


pagina successiva »
 
p. 184