BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 190

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


quam eam personam facere disputantem que disputare aut ne-
sciat aut nolit, tradere arma vel ad veram vel ad umbratilem
pugnam ei qui ad primum statico congressum terga vertat, tela
ponat et se antequam victus sit victum esse fateatur? Nescis
que sit natura disputationis? Eadem profecto que pugne: aut
non descendendum in certamen aut acriter decertandum. Tu
cum veritatem, cum summum bonum, cum felicitatem investi-
gare te predices et aliis velle ostendere, non ipsius nature ra-
tionibus, sed confessione disputantis ex adverso probabis? Est
facilis nimium ad concedendum Lamola? Fecisses alium minus
facilem! Neque enim historiam, sed dialogum scribis, ubi
pro nostro arbitratu sermonem cui volumus attribuimus, ubi
non orationem persone, sed personam orationi accommodamus,
ubi nihil admodum refert quis, sed quid loquatur. Nam per-
sonam fere aut auctoritatis gratia aut venustatis asciscimus.
An ita te Marcus Tullius cum aliis multis in locis, tum
vero in Catone maiore facere docuit? cum inquit: 'Omnem au-
tem sermonem tribuimus non Tytonio cuidam, ne parum au-
ctoritatis esset in fabula, sed M. Catoni seni
', quia nulla vide-
batur aptior persona que de etate illa dissereret quam eius qui
et diutissime senex fuisset et in ea etate pre ceteris floruisset.
Tu attribuis primam que asperrima solet esse pugnam
homini, si tibi credimus, imbelli, pavido et ut semel dicam pre-
varicatori ('prevaricator' enim est, ut Ulpianus diffinit, qui cau-
sam adversario suo donat, ex parte actoris in partem rei con-
cedens). Quanquam, pervicacissime fatuorum, non est
quod mollitiem segnitiemque disputantis excuses et in alterum
crimen refundas amicumque vituperes. Novi hominem et con-
stantem et retinentem sue dignitatis atque virilem in disputan-
do, qui tibi forsitan iccirco lenior videtur quia ipse furiosus
es. Quid dixi 'videtur'? immo istud ad tempus finxisti,
istud stultitie tue velamentum pretendis: nam non Lamole
sermonem, sed tibi attribueras, homini ut stultissimo sic per-


pagina successiva »
 
p. 190