BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 31

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Prisciane, nihil admodum quod precepta tua convelleret, dunta-
xat in hac parte, dicere constitueram; nunc quicquid dixero
istis assignato, qui initium introduxerunt non tam ut te prote-
gant inducti, quam ut me impugnent tuis, nisi fallor, vestigiis
insistentem. Ut enim tu de lingua latina optime meritus es, sic
ego, quod cum bona venia tua dictum sit, pro mea virili mereri
studebo. Ais'sisto' quando activam significationem habet
preterito defici, supino etiam quando absolutam. Cur ita? Quia
non invenisti. Sententiam igitur mutes oportet ubi inveneris,
indicatis tibi per me in quibus utrunque invenias locis.
Celsus iurisconsultus apud Iustinianum libro quadragesimo
quarto Diggestorum scribit, titulo de stipulationibus et verborum
obligationibus: 'Si ita stipulatus fuero te sisti et nisi steteris
hippocentaurum dari, perinde erit atque si te sisti solummodo
stipulatus essem
'. Et eodem loco Paulus: 'Ita stipulatus sum
te sisti certo in loco, si non steteris, quinquaginta aureos dare
spondes
'. Hoc de preterito activo. De passivo autem, cuius
fons est supinum, idem libro secundo de divisione rerum et
qualitate: 'Si plurium servorum nomine iudicio sistendi causa
una stipulatione promittitur, penam quidem integram committi,
licet unus status non sit, Labeo ait, quia verum sit omnes statos
non esse.
' Et aliis etiam locis participium passivum a 'sta-
tura' supino, de quo lis nostra est, licet reperias in iure civili,
cuius iuris caput Duodecim Tabule ita scriptum habent, teste
Cicerone atque Varrone, 'dies status cum hoste'; quem
locum quidam legunt 'statutus', quasi 'constitutus', sic legen-
dum negante Plauto in Curculione:
Quo te hoc noctis dicam proficisci foras
cum istoc omatu cumque hac pompa, Phedrome?


pagina successiva »
 
p. 31