BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 199

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


«Regem summa notare levitate.» Notatur quis infamia,
non autem levitate: 'infamia' enim pena est, 'levitas' autem
culpa; quod si 'notare' pro 'accusare' accipis, genitivo debueras
uti.
«Miseros captivos sue gentis cultu corporis preditos.»
Non dicimus quempiam cultu corporis, sed forma, sed bonis
fortune, sed bonis animi preditum interdum et malis, ut cala-
mitate preditus.
«Cur captivi pudore affici deberent.» Ubi repperisti
quempiam affici pudore? Est autem pudor ex nobis, dedecus
vero ex aliis, ideoque dedecore quis afficitur supplicioque, non
pudore aut verecundia.
«Et fabulam pro vera accuratissime scribis.» Quid sibi
vult 'pro vera'? Nempe 'pro vera fabula', quasi fabula ulla vera
sit, nisi quando pro narratione accipitur, potestque tunc addi
vel falsa, vel ficta, vel vera. Dicendum ergo fuit 'pro historia'
sive 'pro re vera'.
«Ut cum expugnatam patriam videret, tamen ab opere
non discessit donec texendo perseverans occisus est.
» Meum
'texere perseveravit' politius eloqui voluisti 'texendo perseve-
rans', quasi participium hoc iungatur cum gerundio instar parti-
cipii optinenti, quod non secus est quam si sic dicatur 'perseve-
rans texens'. 'Ut'quoque non indicativum sed subiunctivum
desiderat.
«Sunt qui dicant regem nulla arte nullo ve consilio e
regina liberos gignere potuisse.
» Virum ex muliere gignere li-
beros dici eleganter, proferto priscorum aliquem auctorum!
«Hoc vel meretrix impudica abhorret.» Accusativum
respuit hoc verbum quem tu ei dedisti, amat enim ablativum
cum prepositione, ut Cicero in principio Paradoxorum: 'Ani-
madverti, Brute, sepe Catonem avunculum tuum cum in senatu


pagina successiva »
 
p. 199