BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 200

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

sententiam diceret, locos graves ex philosophia tractare abhor-
rentes ab hoc usu forensi et publico.
' Illudquoque inconveniens
est epitheton 'impudica': ex hoc quod meretrix appellatur satis
significatur impudica, ne alioquin videatur sentire aliquam pu-
dicam esse meretricem, quasi hoc sit cuiusmodi venenum quod
et malum vocatur et bonum, dolusquoque malus et bonus.
«De loco ubi divertebat.» Existimasti ne eandem habere
rationem 'diverto' et 'diversor'? Ita puto et eapropter errasti.
Nam 'diversor' tale est quale 'conversor' et 'diverto' quale 'con-
verto': 'diversor illic' ut 'conversor illic', 'diverto illuc' ut 'con-
verto me illuc'.
«Qui satis essent, quando nusquam alibi peccasses, ad te
perpetuo vituperandum.
» 'Quando' pro 'quoniam' frequentis-
sime inveni, pro 'si' nunquam.
«Non auderes in hominum doctorum oculos venire.» Ubi
legisti 'venire in oculos' pro eo quod est 'venire in conspectum'?
Eodem dicitur modo 'venire in oculos' quo 'ire', atqui 'ire in
oculos' est 'contra ire et invadere in oculos', ut apud Quintilia-
num: 'ire in istos oculos, in ista ora debebant'.
«An adhuc se scurram gerat necne. Ut omittam verbum
illud 'scurrando'.
» Sunt qui nudiustertius me certiorem fece-
rint te legisse Elegantias meas, ex quibus discere debuisti non
coniungi 'an' et 'necne'. Cicero De officiis: 'Demus necne in
nostra potestate est.
' Cesar: 'Utrum prelium committi ex usu
esset necne
'.
«Siquis rem huiuscemodi in conventu aliquo pro vera
recitaret.
» 'Recitaret' pro 'narraret' accipis, quod secus usus
habet: est enim 'recitare' proprie ex scriptis ad verbum apud
alios pronuntiare, sive legere ut audientes percipiant, interdum,


pagina successiva »
 
p. 200