BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Curculio » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 32

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Quo Venus, Cupido imperat suadetque Amor:
si media nox est sive est prima vespers,
si status, condictus cum hoste intercedit dies,
tamen est eundum quo imperat ingratis.

Que verba Festus Pompeius exponit cum inquit: 'Status dies
vocatur iudicii causa constitutus.
' Nec non in eadem pene verba
Macrobius. Iam vero 'stator' ab eodem nascitur fonte, ut
apud Livium 'Iuppiter stator', videlicet a sistenda, vel, ut
apertius dicamus, a stata fuga Romanorum. Quod non minus
lucide Cicero declarat inquiens: 'Tu Iuppiter, qui iisdem quibus
hec urbs condita est auspiciis a Romulo es constitutus, quem
statorem huius urbis atque imperii vere nominamus.
' Et alibi:
'Teque Iuppiter stator, quem vere huius imperii statorem ma-
iores nostri nominaverunt.' Certe a 'sto' non diceretur sta-
tor urbis et imperii, cum natura huius verbi repugnet. Ergo
erit a 'sisto' et quidem significationis active, quasi firmator urbis,
stabilitor imperii; unde 'state res' que firme sunt ac stabiles et
certo suoque tempore sepius redeuntes, ut idem Cicero de re-
sponsis aruspicum
, que verba Valerius Maximus in principium
operis sui transtulit: 'Maiores nostri statas solemnesque ceri-
monias pontificum, scientia rerum bene gerendarum
' et reliqua,
'statas' atque 'solemnes' pro eodem pene accipiens. Nam
solemnes frequentissime legimus pro fixas et, ut sic dicam, an-
niversarias etiam febres morbosque ut statos ita solemnes, quod
certo ac rato tempore hominem repetant. Unde Pompeius Festus
exponens inquit: 'Solemnia sacra dicuntur que certis tempori-
bus fiunt.
' Age vero, quid aliud exemplum melius quam
Ciceronis pro Milone, ubi eadem verba sunt de quibus nostra
extitit controversia, que nusquam prave scripta reperiuntur?
'Lanubii stata sacrificia nosset'. Quod congruit cum illo apud


pagina successiva »
 
p. 32