BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 206

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Arbor obumbrat aquas, conscendo, decidit ensis
quem tuleram, casu, labor et ipse super;
pes hesit ramis, caput incidit amne tulique
femina, mas, neutrum flumina, tela, crucem
.
De vero autem hermaphrodito inquit Ovidius:
Nec duo sunt sed forma duplex, nec femina dici
nec puer ut possit, neutrumque et utrunque videtur
.
Sunt aliaquoque infinita exempla. Cur tamen, inquies,
Cicero ait: 'Sed tamen nostra legens non multum a peripateticis
dissidentia, quoniam utrique socratici et platonici esse volumus,
de rebus ipsis utere tuo iudicio.
'? Cur, inquam, non ait 'vo-
lumus esse utrunque socratici et platonici', sed 'utrique'? Quia
'utrique' preponitur verbo, non apponitur referturque non ad
unum Ciceronem, sed ad stoicos peripateticosque sic: 'quoniam
utrique, hoc est et nos stoici, quorum precepta nunc trado, et
peripatetici, cuius secte preceptorem Cratippum tu fili audis,
volumus esse socratici et platonici, idest ab eodem fonte volu-
mus videri profecti, quia que Socrates loquendo (nam litteram


pagina successiva »
 
p. 206