BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 214

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


strum nobis quod alteri dextrum? prout licet videre in speculo,
in quo Panormita mirari solebat cur sibi levus oculus identidem
pro dextro ad aurem cum eadem nare traheretur. Qualia
multa disputant cum alii philosophi, tum vero qui de perspecti-
va precipiunt, cum a sinistra oculi parte dextrum ex adverso
signum describunt itemque e contrario. Itaque ut ii quibuscum
loquimur contraria nobis gerunt latera, ita cetera que conspectui
nostro e regione consistunt, qualis septentrionum orientis oc-
cidentisque, facies (facies enim illa celi, non terga sunt).
Quid afferam huius rei ex plurimis auctoribus exempla,
tum latine, tum grece lingue, tum punice in nostram traducte?
Satis sit unus Plinius, cum sua, tum superiorum auctoritate
quos sequitur dignissimus cui credamus: celum rotari ex levo
in dextrum, hoc est ex oriente in occidentem, quod tu captus
oculis negas, nisi captus es mente. Sic enim in primo Naturalis
historie
ait: 'Leva prospera existimantur quoniam leva parte
mundi ortus est
' et in eodem: 'Omnium autem errantium si-
derum meatus itemque solis et lune contrarium mundo agere
cursum, idest levum, illo semper in dextra precipiti
' et de
ventis loquens: 'A levo latere in dextrum, ut sol, ambiunt.'
Sed ne te exempla perturbent, sic habeto: sol suapte na-
tura contrarium mundo agit cursum, idest in levum, sed ipsius
mundi raptu rotatur in dextrum et quidem multo ocius. Ubi
sunt igitur isti sani homines quos a me dissidere ais? «Nec
vero minus infirma est altera ratio tua qua probare niteris Hispa-
niam esse Europe caput, quoniam nullis montibus nulloque
flumine terminetur, ut dicis. Tu qui logice repastinatorem te
facis (nomen profecto rei conveniens), hoccine consequens af-
firmabis? Hispania nullis montibus nulloque fluorine, sed aperto
vastoque mari terminatur: igitur Hispania Europe est caput.


pagina successiva »
 
p. 214