BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 216

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


que habeat locum? Intelligo te Alani cuiusdam, longe ab elo-
quentia abhorrentis, et si quis nostris temporibus illius est si-
milis, potius quam Ciceronis ac Quintiliani precepta sectari:
horum alterius nullum opus, alterius juvenilia duntaxat artis
opera legisti. Ceterum, ut pro me respondeam, possem, si
liberet exquirere, complura huiuscemodi reperire exempla.
Unum tantum apud commentarios Cesaris impresentiarum oc-
currit: 'Hic subitam commutationern fortune videre licuit: qui
modo sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat, qui no-
stris navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur.
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves
rhodias afflixit.
' Quid hoc a nostro genere dicendi differt,
turn rationibus, tum ipsa propositione? Sic enim apud nos
scribitur: 'Sed profecto raro respondent eventa propositis nostris
ut intelligere possimus consilia humana utique divina ratione su-
perari. Alter fratrum etc.' Nam quod ais de compositione
Ciceronem mihi videris non legisse, qui in tertio De oratore
itemque in Oratore, ut Quintilianusquoque, aliter ac tu com-
positionem accipit. Huc accedit quod stultum est dicere ei


pagina successiva »
 
p. 216