BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Ovidium de Fastis: 'Et stata sacra facit', Pompeioquoque Festo
exponente: 'Stata dicebantur sacrificia que certis diebus fiebant.
Cato: Sacra stata, solemnia sancta servasti.
' Ideoque legen-
dum apud Tusculanas questiones libro primo: 'Solemne et sta-
tura sacrificium
', non 'statutum'. Ita apud Livium illud, de quo
rege disceptante contendimus. Quod cum ita sit, profecto
optinui palmam liquetque vos et tunc iniuste contendisse et
nunc me improbe accusasse. Adde ex abundanti, ut materie
satisfaciam plenius, quod Priscianus ipse Lucani verba ponit:
'Stata tempora flatus', quasi constituta et non aberrantia unquam
a suo ordine, quale est apud Livium: 'Et fretum ipsum Euripi
non septies die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat,
sed temere in modum venti nunc huc, nunc illuc verso mari
'
et apud Plinium patrem titulus 'De statis tempestatibus'
et alibi milies, et apud Plinium filium epistola ad Licinium; ait
enim de fonte quodam sic: 'Ter in die statis auctibus ac dimi-
nutionibus crescit decrescitque
' statimque: 'Ille certis dimen-
sisque momentis vel suptrahitur, vel assurgit
' et iterum paulo
post: 'Per quasdam obluctantis anime moras crebris quasi sin-
gultibus sistunt quod effundunt.
' Vides ut aperte hic auctor
ostendit a 'sistendo' fieri 'statura'. At enim Priscianus vult
hoc non a 'sisto' fieri, sed a 'sto'. Vult ille quidem, sed nec a
'sto' venire docet, nec a 'sisto' non venire, cum ratio hoc velit,
tura quam dixi, tum vero hec quod 'statura' a 'sto', siquid
probat analogia sui derivativi 'staturus', habet primam longam,
hic brevem, ut a 'sisto' venire dubium non sit. Verum quid
rationes consectamur cum tot tantorumque scriptorum assit
auctoritas? Ideo ad reliqua pergamus.
«Illud vero est omnium vitiosissimurn quod dicis 'hor-
resco' 'horrui' preteritum mittere et incohativa preteritum ha-
bere, cum solum 'descisco', auctore Prisciano, preteritum 'de-


pagina successiva »
 
p. 33