BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 34

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

scivi' faciat, quod tamen, et id est verisimilius cum cetera eius
forme verba preteritis careant, a 'descio' magis fieri putat.
»
Ubi tecum aut quando de isto verbo contendi? Non respicis,
Fatue, nequaquam te loqui apposite ad faciendam fidem? Nam
si tecum hac de re contendissem, profecto non alia quam que
scripseram protulissem eaque defendissem: que te nunc potius
quam verba mea, que negari impune possunt, redarguere de-
cebat. Itaque si meum de elegantia opus legisti, quid ita
de incohativis a me ais dictum, quasi non scripserim? cur ratio-
nes meas non refellis? cur non evertis omnium scriptorum aucto-
ritates? Nec de preterito tantum, sed, quod maius multo
est, de significatione: ubi probavi nullum quod dicitur incohati-
vum significare incohationem, quod ne Priscianus quidem ipse,
si excitetur ab inferis, vel refellere possit, vel negare audeat.
Sin non legisti, quid tibi faciam, nisi ut iubeam ire ad ipsum
opus ut sciam velis ne posthac desistere an litigare? Et tamen
breviter sic habeto. 'Horrui' si ab 'horreo' veniret signifi-
caret idem quod 'horridus fui', quod falsum est, cum significet
idem quod 'horridus factus sum' talisque aliquandiu permaneo.
Ergo ab 'horresco' descendit, quod significat 'horridus fio', ut
'acesco' 'acidus fio', cuius preteritum est 'acui', idest 'acidus
factus sum', non autem incepi talis esse, quod ad significatio-
nem incohativi, aut 'acidus fui', quod ad primitivi confutandam
attinet; cuius ipsum primitivum 'aceo' me legisse non memini,
sicut nec 'saneo', cuius derivativum 'sanesco' posuit Cornelius
Celsus sepe, ut ibi: 'Arteria incisa neque coit neque sanescit',
idest sana fit, vel sanatur, non autem incipit esse sana; et
apud Columellam et Plinium 'herbescit', 'arborescit', 'gran-
descit' et alia complura quorum nec primitiva usquam legun-
tur, nec significatio est incohativa. At enim tu ais Priscianum


pagina successiva »
 
p. 34