BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 240

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Amens ne sum qui hispanum loci de quo narratio est verbum
interpretor? Siquidem ita a me scriptum est: 'Insidebat specu-
lator in edita petra inter utranque urbem pari intervallo, nomine
Pegna amatorum, hoc est petra amantium.' Ideo autem 'amato-
rum' in 'amantium' transtuli, quod litterate 'amator' ad virum
tantum pertinet, 'amans' ad feminasquoque. 'Pegna' apud Hi-
spanos 'petra' dicitur. Quod si Salustio licuit sine interpreta-
tione dicere usque ad 'declivem latitudinem, quem locum Ca-
tabathmon vocant
', qualia exempla sunt infinita, cur mihi
quod hispanum vocabolum interpretor, vitio detur? At
enim addis: «Et fabulam pro vera accuratissime scribis.» Nisi
eam subiicias ad verbum, quis iudex esse poterit nisi ut me ab-
solvat, immo adeo te condemnet talione? Credas enim iudicum
huius litis talia erga te esse verba: 'Unde scis, Bartholomee,
fabulam a Laurentio non historiam narrari? Quomodo probas?
Qua coniectura colligis? Quibus testibus doces? Nihil omnino
affers. Tu igitur nobis amens videris, non ille.' At mox amen-
tiam hanc compensas acumine platonico, inquiens: «Quam po-
stea abs te non credi inquis. Hec enim verba tua sunt: 'Huius
nominis causam, quia non iniocunda auditu est, satius est perstrin-
gere quam omittere. Iuvenis quidam
' et reliqua. Subinde dicis:
'Quod ne credam, sequentia inducunt'.
» Nullum deus animal
neque volucre, neque terrestre, neque aquatile genuit insidio-
sum aliis, quod non vigeret ingenio, preter quam hominem: ita
multos videre licet stolidos et tamen malitiosos voluntatemque
summam decipiendi habere, facultatem nullam, id quod in
nostro correctore, cum ex superioribus constat, tum vero ex
hoc loco, ubi alterius et longe sequentis negationem sententie
superiori applicat, ut altera alteram collidat, quasi estus et gelu
eodem anno nequeant esse quia repugnent: que malitia quam
stolida sit verba historie, que ipse non est ausus ponere, testan-
tur. 'Iuvenis quidam (nomen non traditur, nec patria, sed tan-
tum natio, quia esset hispanus) seu bello, seu latrocinio captivus,
Granate duobus tribus ve annis servitutem servivit, utente domino


pagina successiva »
 
p. 240