BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 242

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


attendis. Proponis quod sententia mea est inepta sane inconcin-
naque, tum rationibus, tum verbis; deinde rationem subiungis
quod ubique philosophor, quod non factitarunt Cesar et Livius.
Quid ratio hec ad propositionem? Fac me nimium esse in sen-
tentiis frequentandis, quod tu philosophari vocas: quomodo
probas perineptam hanc perque inconcinnam esse sententiam?
Hoc non facis, quod unum est peccatum vel stultitie, vel ca-
lumnie tue; alterum, quod ratio ipsa non patet: non enim pro-
bas me vel in minimis philosophari seu passim frequentare
sententias; tertium, quod sententiam a rationibus, tanquam di-
versa sint, separas; quartum, quod nescis quales historici sint
aut certe tuo more dissimulas. Quis crebrior in hoc genere
quam Salustius et cuius hic emulus fuit, quem tu non vidisti,
sed de quo legisti, Thucydides? An non legisti Ciceronem ita
scribentem: 'Thucydides omnes dicendi artificio mea sententia
facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia ut verborum
prope numerum sententiarum numero sequatur, ita prorsus
verbis aptus et pressus ut nescias utrum res oratione an verba
sententiis illustrentur.
'? Quid plura? cum Lucius Florus atque
Iustinus qui epithomata scripserunt huiusmodi sententiis redun-
dent. Nisi, quod magis te velle dicere existimo, ideo mea
est inepta, ideo inconcinna sententia quod de re christiana loqui-
tur, quodam historie dehonestamento. Honestius igitur Livius:
'Eludant nunc antiqua mirantes: non equidem siqua sit sapien-
tium civitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut prin-
cipes graviores temperatioresque a cupidine imperii aut multi-
tudinem melius moratam censeant fieri posse
'. An Livio licuit,
contra Platonem, Aristotelem, Theophrastum aliosque qui de
re publica preceperunt, ut tu appellas, philosophari pro re pu-
blica romana, mihi, contra neminem, pro re publica christiana
non licebit? Sed hec satis. Illud ad extremum abs te quero,
quid ita dixisti 'in historiis dignum memoria'? Nonne quecun-


pagina successiva »
 
p. 242