BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 243

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


que historici memorie mandant sunt digna memoria? Quid
etiam 'sententiam afferre' potius quam 'sententia uti'? Verum
hoc in verborum vitiis notandum erat, tamen et hicquoque
convenit, ut intelligas non me, sed te labi in rationibus sive
sententiis et verbis tum ineptis, tum inconcinnis. Nunc
respondebo illi particule superioris reprehensions que abs te
post hunc locum erat ponenda: «Et multis verbis explicas quod
te paucis complexurum promiseras.
» Quomodo tu istud iudici-
bus probas? Dimisisti multas iam in urbes huius contra me
operis exemplaria citra exemplar historiarum mearum: sine
quo qua ratione legentes poterunt tuam accusationem veram
iudicare? Hoc stultitie tue argumentum comitatur calumnia,
que manifesta est iis quibus historias ipsas ostendo, quibus non
longa narratio videtur, sed tu longe stultissimus, malignissimus,
indoctissimus. An non Livius sic inquit: 'Opere pretium vide-
tur excedere paulum ad enarrandum quam varia fortuna usus
sit in amittendo et recuperando paterno regno, militans pro
Carthaginiensibus Massinissa
'? Deinde exequitur hanc rem cir-
citer ducentis versibus et quadruplo pluribus quam mei.
«Ex quo intellectum est, quod diutina desuetudine dedidice-
ramus, non pluribus lignis opus esse ad cremanda human cadave-
ra, presertim, ut tum erant, solibus incocta et adipibus qui deflue-
bant nonnihil alimenti flame prebentibus
. Feda profecto et tragica,
non historica narratio:
Quodcunque enarras mihi sic incredulus odi.
»
Vix unquam propositioni ratio respondet: proponis quod
fedum dictu; auctoritatem Horatii pro ratione affers quod in-
credibile est. Prius ad versum Horatii, deinde ad propositionem
tuam paucissimis responbebo, postea aliquid adiiciam exem-


pagina successiva »
 
p. 243