BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 244

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


plorum. Horatius non vult in scena propalam fingi Medeam
filios trucidantem et Atreum liberos fratris coquentem, que
cum facis inspectante populo sunt et incredibilia et invisa. At
cremari corpora defunctorum in publico tam verum quam usi-
tatum fuit. Quod si semel fiat seculo nostro, num tetrius erit
quam olim fuit? num tragicum, et, si tragicum, non tamen pro-
tinus ab historia alienum? num fedum relatu, utique in hosti-
bus et agarene superstitionis? Cornelius Tacitus: 'Fedum
atque atrox spectaculum: intra quadragesimum pugne diem la-
cera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque forme,
infecta tabo humus
', et Virgilius de Cyclope, Homerum secu-
tus, cuius hi sunt versus:
σὺν δὲ δύω μάρψας ὥς τε σκύλακας ποτὶ γαίῃ
κόπτ'. ἐκ δ' ἐγκέφαλος χαμάδις ῥέε, δεῦε δὲ γαῖαν
...
ἤσθιε δ' ὥς τε λέων ὀρεσίτροφος, οὐδ' ἀπέλειπεν,
ἔγκατά τε σάρκας τε καὶ ὀστέα μυελόεντα
...
φάρυγος δ' ἐξέσσυτο οἶνος
ψωμοί τ' ἀνδρόμεοι. ὁ δ' ἐρεύγετο οἰνοβαρείων
.
Vidi egomet duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum sanieque aspersa natarent
limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus
.
Mox deinde:
saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero
.
Ovidiusquoque Virgilium emulatus:
Temporis illius quo vidi bina meorum
ter quater affligi sociorum corpora terre.
Cum super ipse iacens hirsuti more leonis
visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
semianimesque artus avidam condebat in alvum
.


pagina successiva »
 
p. 244