BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Mox deinde:
Mandentemque videns eiectantemque cruentas
ore dapes et frustra mero glomerata vomentem
.
Ideo studiosius ex poetis protuli exempla, quod Horatius in
isto precepto, quod tu ad artem historie probandam attulisti,
loquitur de arte poetica.
«Imperator iubet aggerem devolvi in fossam ligonibus, bi-
dentibus, marris
. Curiosus es in enumerandis omnibus instru-
mentis; sed cur non et corbes et cophinos addidisti, quibus terra
ex fossa transfertur et qui in opere desudantibus potum mini-
strarent? Non intelligis in hac parte quam sis brevitati contra-
rius?
» Si dixissem 'omni genere instrumentorum', fuis-
sem, si te audire volumus, brevitati amicus; nunc quia idem
totidem verbis explicui, sum prelongus. Cur ergo Livius in-
quit: 'Secures, rutra, falces, alveolos, molas, quantum in qua-
draginta naves longas opus esset
'? Et postea non pudet te iocari
velle percontarique cur non et corbes et cophinos addiderim,
nec intelligis cophinos et corbes non facere ad aggerem in fossam
devolvendum; neque in mentem mihi venit de potum mini-
strantibus facere mentionem, quia non sum tantopere ut tu
potus amator, vini inquam potus, quo tu plenus eras cum hoc
scribebas 'quibus terra ex fossa transfertur', quasi ego de terra
que egereretur ex fossa dixerim et non de ea que ingereretur in
fossam.
«Quod superioribus diebus impedimento fuit, commilitones,
id satis emendatum videtis.
» Cur plerunque verba mea minus
fideliter reddis, cum putas reprehendi non posse? Ego sic
scripseram: 'id emendatum satis est, ut ipsi videtis'.
«Quod reliquum est, non nisi in vestra manu positum est.
Falsa est hec propositio: nam et si parata omnia, tamen multa
fert casus, multa fortuna, in rebus bellicis.
» O gravitatem


pagina successiva »
 
p. 245