BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 35

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


velle unum 'descisco' habere preteritum ex incohativis. Desino
pluribus in illum argumentari, qui si foret in rebus humans
non contra me hoc in loco sentiret, sed contra te. Quid est
quod tu aut facias incohativum 'descisco', cum non facias suum
simplex, aut si hocquoque facis, preterito prives, quod est 'scivi'
et inde 'scitum', ex quo 'plebiscitum'? Negas? Audi verba Legis
duodecim tabularum
: 'Creatio magistratuum, iudicia populi, ius-
sa, vetita, cum suffragio eo sciscentur, optimatibus nota, plebi
libera sunto.
' Et mille in locis legimus 'plebs sciscat', 'plebs
scivit'. At hoc preteritum a 'scio' mutuatum est. Esto: et
si alius significationis est 'scivi' a 'scisco', alius a 'scio'. Cur non
etiam 'descivi' a 'descio'? An quia 'descio' non reperitur? At
istud contra superiorem tuam rationem facit. Sed, ut ita sit,
fateare necesse est 'conscisco', 'ascisco', 'rescisco', que eiusdem
nature sunt, habere sua preterita 'conscivi', 'ascivi', 'rescivi'.
Quod si adhuc in sententia ac pertinacia permanes, ito, ut
dixi, ad Elegantie opus, ubi latius ista disserui; sin vero ne sic
quidem acquiesces, perge et moribus tuis utere, dum scias te
non posse mihi refragari, nisi doctis omnibus a quibus illi
probati sunt libri refrageris, precipueque Guarino, quem
preceptorem tuum facis, atque Aurispe, qui primi de laudibus
ad me operis illius scripserunt; quorum alter inter cetera
inquit ut Pallas olee fuit inventrix, ita me inventorem esse ele-
gantie lingue latine (quale quiddam in alio opere fecerat, ad me
scribens his verbis: 'Laurenti laurea et Valla vallari corona or-
nandus es'), alter cum multa alia, tum vero illud se permultum
argenti ex opere meo si voluisset potuisse lucrari. Sileo Leonar-


pagina successiva »
 
p. 35