BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 246

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


senatoriam, o censoriam severitatem, o sapientiam singularem!
Quis tam stultus est, quis adeo dei ac fortune immemor qui
nesciat cuiuslibet rei momentum positum esse in fortune manu?
Ideoque in consiliis fere de illa tacetur ut quam nemo prestare
possit. 'Faciat fortuna quod voluerit, legatus a precepto non
recedat
' Quintilianus inquit. Talibus exemplis refercta sunt
omnia. Ubi non legimus 'in vestra manu res posita est,
in vestra manu est, Quirites
'?
In manibus vestris, quantus sit Cesar, habetis
sic apud Lucanum Cesar alloquitur milites, iam prelium ini-
turus. Hanibal apud Livium ait: 'Si tales animos in prelio
habebitis quales hic ostendistis, vicimus
'. Stulte haud dubie
Hanibal, stulte Livius quod non sic potius dixit: 'Quantun-
libet virium, quantumlibet audacie, quantumlibet scientie rei
militaris in prelium afferatis, nihil proficitis nisi fortuna, in
cuius manu sunt omnia, nisi casus assit.' Hunc in modum
censes a duce Ferdinando fuisse milites alloquendos, fatue ac
furiose, cum presertim non ad rem militarem hoc tantummodo
pertineat, sed ad cuiuscunque rei consultationem. Neque enim
plus regni bellicis in rebus fortune est quam in navigationibus,
in re rustica, in negotiationibus, in matrimoniis, in liberorum
proventu ceterisque id genus, quoniam fortuna nihil aliud est
quam deus qui moderatur omnia aut ipsius dei moderatio: ex
quo nemo quippiam aget, quippiam consultabit, quippiam fu-
turum sperabit, isto metu fortune.
VI «Multi nec opinantes domi sunt oppressi; horum unus etiam
texens, qui cum audisset urbem expugnatam non obseravit fores,
non fugit, non etiam surrexit, sed tanquam fieri non posset, texere


pagina successiva »
 
p. 246