BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 254

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

dine abs te dictum est: non enim solum veram, sed etiam veri-
similem narrationem esse oportet, si sibi fidem vendicare velit.
Cui enim credibile videatur regem legatos audientem non dicam
stertere sed dormire? An tibi parum videbatur esse illum dor-
mientem facere? An ignoras id indecorum regie maiestati esse?
Non regem, sed ebrium quendam hominem videris velle de-
monstrare, quem si animi torpor, ex corporis languore profici-
scens, interdum rapiebat, tamen stertentem inducere vitiosum
fuit. Scribendum est enim sic, bone magister artis, ut persona-
rum dignitates serventur: alioquin probabilis non erit narratio
sibique fidem derogabit.
» Quid reprehendam te quod artem
oratoriam non teneas? qui me scribentem historias ad pre-
cepta iudicialis revocas narrationis et non potius ad precepta
de apte dicendo, quique vis utique veram narrationem esse de-
bere que ut sit verisimilis precipitur, sive vera sit sive ficta
(siquidem fictis nonnunquam est locus, etiam citra veritatis
iniuriam, Cicerone dicente: 'et ficte narrationes sepe ponende').
Quid in hoc te reprehendam cum nihil scias e rebus huma-
nis? An, ut taceam cetera, non satis in se violentie lethargus
habet ut hominem cogat stertere? Consule medicos, sciscitare
proceres catalanos natu grandiores qui huic rei affuerunt et
disces, cum ceterorum lethargicorum, tum vero Martini regis
dormiendi stertendique assiduitatem. Et nihilominus hec mea
verba sunt, ne causeris parum a me significatum esse: 'Nec
magis nomine suo lugendus quam patris, cui unicus erat iam sene-
scenti, neque tam etate (unum namque et quinquaginta annos natus
erat), quam habitu corporis, obesi nimium ac prepinguis et veterno
gravescentis. Accedebat his et etatis et corporis incommodis quarta-
na, malum in primis gaudio letitiaque curandum. Sic affetto nuntius
de morte filii affertur' et reliqua. Veternum autem idem quod
lethargum esse volunt, quod assiduum soporem inducat: huius
tu vires, homo imperitissime, ignoras et ais 'rapiebat interdum';
scilicet furor, qualis te rapit interdum, fuit, aut comitialis et


pagina successiva »
 
p. 254