BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Secundus, Gaius - Naturalis historia » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 262

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


ratio, stolidissime, quem reges in suum consilium adhibent,
eum a me non fastidiendum? At enim historian regis compono.
O vespertilio! Nunquid venerabilior est regis historia quam
palatium? Quod si illi viro locus in conclavibus atque cubiculis
regum semper fuit, nullus angulus in historie mee velut edibus
concederetur? cum presertim ut in domibus principum et coqui
et agasones atque id genus hominum non modo visuntur, sed
etiam necessarii sunt, ita in illorum historiis. Nec intelligis tan-
to maiorem te contumeliam facere regibus quam mihi, quanto
gravius est regem cum indignis personis habere usum consuetu-
dinemque quam me ista mandare historie. Sed absit ut
ipsum pro indigno habeam, cui tantum video a tantis principibus
tributum, qualiter ab aliis principibus erga huiusmodi personas
non semel factum legimus, ut erga Roscium histrionem; quem
miris effert Cicero laudibus et de quo ita Macrobius in Saturna-
libus
scribit: 'Is enim Roscius qui etiam L. Sulle carissimus fuit
et aureo anulo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem
fuit et gratia et gloria ut mercedem diurnam de publico mille
denarios sine gregalibus solus acceperit. Esopum vero ex pari
arte ducenties sextertium reliquisse filio constat.
' At vero
diffisus huic rationi veluti parum robuste, confugis ad eam que
propria est imprudentium defensionem, negasque hoc verum
esse, inquiens: «Presertim cum id falsum esse perspicuum sit.
Quis enim vidit unquam in senatum aut ubi de maximis et
gravissimis rebus consultetur ad consulendum scurram voca-
ri?
» Oratio te tua stultissime coarguit, quod non audes
Borram nuncupare, sed argumentum sumis ex vita scurrili.
Non repetam quantus apud Sigismundum, apud utrunque
Martinum, apud Ferdinandum fuerit, nec quantus alibi apud
Alfonsum: sed bis paucis mensibus quibus fuit in Italia, quis
ignorat consiliis eum maximarum rerum frequenter interfuisse?


pagina successiva »
 
p. 262