BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 494

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


cecidissent. Nam de morte consulum nondum audiebatur. Creati
subinde decem viri ad dividendos agros et premia veteranis
assignanda, quorum Cicero ipse unus fuit.
Antonius ut ex prelio aufugit cum suis profligatis equitibus,
Apenninum transgressus ad Vada se recepit. Inde cum trans
Alpes ducere vellet, subclamatum est a militibus et aperte
recusatum in Galliam sequi, et iam Brutus cum exercitu appro-
pinquabat. Quare in summa difficultate et magna desperatione
constitutus Antonius tandem supplex et mutata veste ad M.
Lepidum confugit rogans ut vitam eius a persecutoribus tutare-
tur. Eum tandem Lepidus in castris recepit et sic bellum de
integro renatum est.
Interea Octavianus per mortem duorum consulum occasio-
nem dominandi nactus diversa sentire et agitare cepit. Tandem
vero et libertatem et Ciceronem missos faciens, copias et fasces
quos a senatu receperat contra senatum convertit. Inita namque
cum Lepido et Antonio nefaria societate ad patriam occupandam,
cum in unum circa Bononiam convenissent, proscripserunt
circuiter CCC cives, quos ad necem destinabant. Dicitur tamen
Octavianus diu restitisse ut Cicero in proscriptorum numero non
esset, adductus verecundia quod eum patrem appellare solebat, et
quod eius opera ad id potentie pervenisset. Sed Antonius ante
omnes Ciceronem postulabat, et M. Lepidum in suam voluntatem
traduxerat. Itaque tandem Octavianus concessit hac lege ut
Antonius L. Cesarem avunculum suum, et Lepidus Paulum
fratrem sibi versa vice ad necem permitterent. Ita nemini
parcitum est. Neque creditur in terrarum orbe quicquam crude-
lius aut sceleratius umquam fuisse, cum velut sanguinem pro
sanguine commutantes, carissimos et coniunctissimos quisque ad
necem tradiderit, ut inimicissimos occidere posset. Et erant sane
hi omnes boni et prestantes viri. Nihil enim magis in illa
proscriptione quesitum est quam bonos et amatores libertatis
extinguere. Insuper ad corroborandam sceleris fidem ac societa-
tem validius firmandam, quo magis omnis spes Ciceroni subtrahe-


pagina successiva »
 
p. 494