BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 426

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


orandis animum appulisset, non gradatim ut ceteri, sed repente
omnibus qui in foro versabantur post se relictis ad fastigium
evasit. In actione tamen non minus quam Demosthenes laborasse
fertur, donec per Roscium comediarium et Esopum tragediarium
actores, prebita illis diligenter opera, vocem et gestum corporis
emendavit.
Questor inde factus et Siciliam sortitus summa cum integritate
et diligentia magistratum gessit, provincialibus gratus, civibus
romanis qui in Sicilia negotiabantur benignus, erga omnes comis
et iustus. Romam vero, per id tempus penuria rei frumentarie
laborantem, tantum frumenti transmisit, ut caritatem annone sua
diligentia sublevaret. Excogitati erant a Siculis in memoriam eius
questure honores quidam novi. Itaque et conscientia benefacto-
rum et secundo favore rerum suarum tanta spe plenus e provincia
discedebat, ut putaret apud populum romanum nulla de re magis
quam de questura sua sermonem haberi et iam omnes magistratus
sibi ultro conferri. Qua de re quam se ipse falleret mox intellexit
per ea que sibi paulo post ridicula evenerunt.
Nam cum Sicilia discedens Puteolos venisset, audivit esse
multos cives romanos qui lavandi gratia in ea loca convenerant, a
quibus pro illa transmissione frumentaria et sublevata penuria
populi romani ceteraque sue questure fama, ita se receptum iri
existimavit, ut omnes sibi gratulabundi occurrerent. Egressus
itaque navi et circa balnea profectus, cives in corona stantes
colloquentesque offendit. Illi statim in eum utpote tunc primum
venientem conversi, quesiverunt qua die Roma exisset et num-
quid ibi esset novi. Ad hec indignans, cum non ex urbe sed ex
provincia sua venire respondisset, quidam ex iis qui aderant, «An
nescitis, inquit, istum iam annum in Africa questorem fuisse?
».
Hec ab initio eum turbarant vehementer: postea vero se ipsum
ridens quod spem in beneficiis vulgo collatis posuisset, stoma-
chari destitit, et unum se fecit ex iis qui ad balnea venissent.
Ceterum animadvertens hoc habere populorum naturam ut


pagina successiva »
 
p. 426